Quantum redactiones paginae "Allobroges" differant

'''Allobroges''' erant gens [[Gallia|Gallica]] antiqua, quorum fines inter [[Rhodanus|Rhodanum]] et [[Isara (flumen Alpium)|Isaram]] usque ad [[Lacus Lemanus|Lemanum lacum]] patebant. ubi postea [[Delphinatus Viennensis|Delphinatus]] et [[Sabaudia (regio)|Sabaudia]] fuerunt. Illis caput [[Vienna]] erat, alia urbs aliquanti momenti [[Genava]]<ref>[[De bello Gallico|BG]] I,6.</ref>.
==Historia==
Prima mentio Allobrogum apud [[Polybius|Polybium]] invenitur, ubi de [[Hannibal|Hannibalico]] transitu Alpium scribebat<ref>[[Historiae (Polybius)|Hist]]. III.49-51 Cf. [[Titus Livius]] XXI.31.5</ref>. A [[Gnaeus Domitius Ahenobarbus|Gnaeo Domitio Ahenobarbo]]<ref>[[Suetonius|Suet]]., ''Nero'' II.1. ''Periocha'' 61.</ref> et [[Quintus Fabius Maximus Allobrogicus|Quinto Fabio Maximo]] ob id ipsum Allobrogico cognominato subacti, Allobroges circa [[120 a.C.n.]] pars provinciae Romanae [[Gallia Narbonensis|Galliae Transalpinae]] tum institutae facti sunt. Non diuturne pacati sunt : nam Marcus Fonteius post praeturam (circa 75 a.C.n.) et [[Gaius Calpurnius Piso (consul 67 a.C.n.)|Gaius Calpurnius Piso]]<ref>[[Cicero]], ''Ad Att.'' I,13,2.</ref> post consulatum (66-65 a.C.n.) seditiones ibi oppresserunt. Cum Galli praetorem Fonteium repetundarum circa 70 a.C.n. Romae accusarunt, praecipuus accusator Allobrox quidam erat<ref>Tum Cicero orationem ''[[Pro Fonteio]]'' habuit. Utrum reus damnatus an absolutus sit difficile dictu : certe numquam consul factus est, sed Allobroges paucis post annis arma ceperunt quia dominationem Romanam non iam tolerabant.</ref>, Indutiomarus nomine. Quin etiam praetor Lentulus et alii coniurati legatis eorum, qui e civitate sua Romam venerant ut de aere alieno et publicanorum avaritia quererentur, frustra persuadere voluerunt ut [[Catilinae coniuratio|Catilinae coniurationi]] sese coniungerent (tum litterae deprehensae et Ciceroni consuli traditae rem manifestam fecerunt<ref>[[Cicero]] ''de div.'' I,21. [[Orationes in Catilinam|Cat]]. III.5-6 et 22 et IV.4-5 et 12. [[Sallustius]], [[Catilinae coniuratio (Sallustius)|Cat]]. 40-41 et 44-45. [[Plutarchus]], ''Cicero'' 18.</ref>). Postremo [[Gaius Pomptinus]] pro praetore Allobrogum ducem Catugnatum multis asperisque pugnis domuit (62-61 a.C.n.) atque de eis [[Triumphus|triumphavit]].
 
Contra [[Bellum Gallicum|bello Gallico]] ineunte Allobroges ab [[Helvetii|Helvetiis]] migrantibus vexati auxilium a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] petiverunt.