Quantum redactiones paginae "Bruno Schulz" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
 
== Tamquam scriptor==
Anno 1925 scribere coepit postquam consuetudinem cum auctore [[Vladislaus Riff|Vladislao Riff]] et philosopha scriptriceque [[Debbora Vogel]] contraxerat. In commercio epistulari cum domna Vogel inseruit partes mythistoriae primae praetitulatae ''Sklepy cynamonowe''. Fabula Milesia ista genere inusitato pacta penes multos admirationi magnae fuit. Annis a 1933 ad 1939 cooperatus est pro commentariis litterarum Polonicis "Tygodnik Ilustrowany", "Skamander", "Kamena", "Wiadomości Literackie", ubi non solum aliorum opuscula criticabat sed etiam propria edebat. Quae partes fundamento fuerunt fabularum Romanensium ''Ptaki'' (1933), ''Druga jesień'', ''Dodo'', ''Mój ojciec wstfpuje do strażaków'', ''Republika marzeń'' . Anno 1937 in lucem prolata est eius secunda mythistoria fabulis praetitulata ''Sanatorium pod klepsydra''. Inde ab anno 1934 Schulz mythistoriam in historiunculis praetitulatam ''Mesjasz'' scripsit, quae numquam finita est. Anno 1936 edidit tractationem ''Mityzacja rzeczywistości'' ubi notiones suas de litteris genuit: poesim esse mythorum veterum regenerationem qui in sensu verborum originali insiti esse videntur; verba singula sitire sensum originalem pristinum. Hinc opera eius saepe mythicacum inmythico epitheto descripta sunt.
 
Opus unicum [[lingua Theodisca]] scriptum (''Die Heimkehr'', 1937) proh dolor perditum est. Annis a 1933 ad 1937 sponsus fuit catholicae Iosephae Szelińska, quacum opus ''Der Prozess'' [[franciscus Kafka|Francisci Kafka]] convertebat. Aetate anni 1938 septimanas plures [[Lutetia]]e fuit ubi vane amicitias cum aliis artificibus ineundas quaesivit. Denique eodem anno laureatus fuit ab Academia Polonica litterarum: scriptor Schulz munus artificis Schulz magis magisque neglexit. Libros suos illustrationibus exornavit ipse. Cum oppidum natale a Septembri 1939 usque ad Augustum 1941 ab exercitu [[unio Sovietica|Sovietico]] occuparetur, Schulz denuo tamquam artifex operam dabat. [[nazismus|Nazismo]] regente labores graves poenales facere debuit quando praefecto organi securitatis Germanici cuidam effigies pingebat. Esuriebat et humiliabatur, tandem sicut Iudaei omnes in tribu urbano Iudaico inclusus est. Antequam fugeret necatus est a Germano quodam. Propter occupationem Germanicam manuscriptorum et imaginum magnitudo perdita est. Paucae res (epistulae praesertim et graphica) in Museo litterarum Varsaviensi servantur.