Quantum redactiones paginae "Bruno Schulz" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Bruno Schulz''' (natus die [[12 Iulii]] [[1892]] in Drohobycz in regione [[Leopolis|Leopolitana]], necatus die [[19 Novembris]] [[1942]] ibidem) [[polonia|Polonicus]] scriptor graphicusque fuit.
==Vita==
Filius textilium venditoris cuiusdam anno 1936 fidem [[religio IudicaIudaica|religionem Iudaicam]] abnegavit. Absolutorio gymnasiali recepto studebat annis a 1910 ad 1911 et annis a 1913 ad 1914 architecturae apud Scholam polytechnicam Leopolitanam. Tata anno 1915 defuncto Bruno crisibus profundis percussus est. [[bellum primum bellum mundanum|BelloPrimo primobello pancosmico]] saeviente familia omnis [[Vindobona]]m fugit ubi Bruno denuo studens fieri voluit. In patriam reversus autodidactice se delineatorem pictoremque fecit. Anno 1918 artificum fraternitati "Kalleia" se aggregavit.
 
Annis a 1920 ad 1923 cyclus graphicus eius ''Księga bałwochwalcza'' (Liber de idololatria) exaratus est cum imagine feminarum adoratarum. Anno 1922 [[Varsavia]]e et Leopoli opera exponi curavit. Anno 1923 in animo habuit manendi in Poloniae capite. Annis a 1924 ad 1941 autem professor gymnasialis fuit in urbe natali Drohobycz: veniam docendi annis 1926 et 1928 recuperavit. Attamen expositionibus et tunc saepius interfuit [[Vilna]]e, [[Cracovia]]e, Leopoli, in Truskawiec.
 
== Tamquam scriptor==
Anno 1925 scribere coepit postquam consuetudinem cum auctore [[Vladislaus Riff|Vladislao Riff]] et philosopha scriptriceque [[Debbora Vogel]] contraxerat. In commercio epistulari cum domna Vogel inseruit partes mythistoriae primae praetitulatae ''Sklepy cynamonowe''. Fabula Milesia ista genere inusitato pacta penes multos admirationi magnae fuit. Annis a 1933 ad 1939 cooperatus est pro commentariis litterarum Polonicis "Tygodnik Ilustrowany", "Skamander", "Kamena", "Wiadomości Literackie", ubi non solum aliorum opuscula criticabat sed etiam propria edebat. Quae partes fundamento fuerunt fabularum Romanensium ''Ptaki'' (1933), ''Druga jesień'', ''Dodo“, ''Mój ojciec wstfpuje do strażaków'', ''Republika marzeń'' . Anno 1937 in lucem prolata est eius secunda mythistoria fabulis praetitulata ''Sanatorium pod klepsydra'' . Inde ab anno 1934 Schulz mythistoriam in historiunculis praetitulatam ''Mesjasz'' scripsit, quae numquam finita est. Anno 1936 edidit tractationem ''Mityzacja rzeczywistości'' ubi notiones suas de litteris genuit: poesim esse mythorum veterum regenerationem qui in sensu verborum originali insiti esse videntur; verba singula sitire sensum originalem pristinum. Hinc opera eius saepe mythica in epitheto descripta sunt.