Quantum redactiones paginae "Bruna" differant

1 622 octeti additi ,  3 years ago
Summarium vacuum
| mapa = Image:Map cz Brno kroton.svg
}}
'''Bruna,''' sive '''Brunnia''', sive '''Brunna''' ([[lingua Bohemica|Bohemice]]: ''[[:cs:Brno|Brno]]''; [[lingua Theodisca|Theodisce]]: ''[[:de:Brünn|Brünn]]''; [[lingua Iudaeogermanica|Iudaeogermanice]]: ''[[:yi:ברין‎|ברין‎]]'') est numero incolarum areaque secunda [[Res publica Bohemica|Rei Publicae Bohemicae]] urbs, maxima urbs [[Moravia (terra)|Moraviae]] eiusque caput antiquum. [[Dioecesis Brunensis]] ex [[Diocesis Olomucensis|dioecese Olomucensis]] anno [[1777]] condita est. Anno 1901 prima sodalitas [[foederatio Esperantica Austriaca|Esperantica]] [[imperium Austro-Hungaricum|Imperii Austro-Hungarici]] totius Brunae condita est. Anno [[1919]] in urbe [[Universitas Masarykiana]] condita est. Urbs sita est ad ostium fluminum Svitava et Svratka. Kalendis 2017 Brunna habuit incolas 377.973.
==Descriptio==
Brunna caput atque metropolis regionis [[moravia (terra)|Moraviae meridianae]] (Jihomoravský) necnon centrum quaestuum lanarum tractationis in tota [[Bohemia]] est. Conficiunter hic e.g. res [[Gossypium (genus)|gossypio]] linoque (Südmähren), computatra, arma, chemica, sapones, cerevisia.
In urbe sunt Universitas Purkyně ([[Universitas Masarykiana]]) anno 1919 fundata et schola agriculturae superior.
==Res aspectabiliores==
Excellunt inter monumenta Ecclesia cathedralis SS Petri et Pauli (saeculi XV), Curia vetus (saeculi XVI), Fortificatio Špilberk, Palatium Dietrichstein cum museo regionali, Villa Tugendhat. Quam villam construxit architectus [[Paulus Mies von der Rohe]] annis a 1928 ad 1930; hodie villa ad patrimonium mundanum [[UNESCO]] numeratur.
==Historia==
Urbs condita est saeculo IX. Anno 1243 iura urbana secundum modum [[Iglavia]]e Brunnensibus sunt concessa. Sedes episcopalis proelia plura pati debuit, praesertim in [[bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] et sub [[napoleo Bonaparte|Napoleone Bonaparte]]. Haud procul a Brunna distat Slaucovia (Austerlitz) ubi famosa victora a tyranno Francogallico parta erat in [[Pugna apud Slaucoviam]]. Ante finem Imperii Austro-Hungarici Brunna caput Terrae coronae Moraviensis fuit; anno autem 1918 in [[Cechoslovacia]] provinciae Moraviensis. Postea, usque ad annum 1927, caput fuit provinciae Moraviae Silesiaeque. Tempore [[nazismus|Nazismi]] saeviente annis a 1939 ad 1945 caput fuit Territorium protectorii Moraviensis. Anno autem 1960 caput regionis Moraviae meridianae facta est Brunna. Die Einwohnerzahl beträgt etwa 376 000 (2003).
 
 
{{Coord|49|12|00|N|16|36|36|E|type:city(365000)_region:CZ}}
12 821

recensiones