Quantum redactiones paginae "Ernestus Dresen" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 10:
In congressu Esperantico tertio Russiae totius anno 1921 Petropoli celebrato secretarius generalis modo fundatae associationis SEU electus est. [[Sergius Kusnezow]] in praefatione ad opus praetitulatum ''Historio de la mondolingvo'' scribit Ernestum Dresen associationem istam valde centraliter disposuisse. Voluit membra semper expedita et comminus argumentantia, ita ut sodalitas ista potius factio communistica quam associatio amatorum linguae esse videbatur. In principio associatio SEU pars [[Associatio omnium gentium non nationalis|Associationis omnium gentium non nationalis]] fuit, antequam querelae anno 1932 cum [[eugenius Lanti|Eugenio Lanti]] orirentur. Hinc communistae sese congregaverunt in nova Unione esperantistarum proletariorum internationali (IPE: ''Internacio de Proleta Esperantistaro'').
 
Die 17 Aprilis 1937 Dresen in carcercarcerem ieceruntconiecerunt accusantes eum de fundatione turbae antisovieticae necnon de exploratione pro [[Germania]]. Die 27 Octobris 1937 sclopeto necatus est. Die 11 Maii 1957 autem honores Eugenii Dresen omnes officialiter reinstituti sunt.
 
== Terminologica ==
Dresen anno 1936 associationem internationalem de terminologiis indagantium condi curavit, quae nostris temporibus ''ISO/TC 37'' vocatur. Dissertatio [[eugenius Wüster|Eugenii Wüster]] iussu Dresen anno 1934 in linguam Russicam conversa est.