Quantum redactiones paginae "Crematorium Erfordiae" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Descriptio ==
Professor Reiner Sörries, rector Musei funebralis [[Casella|Casellensis]] mense Augusto anni 2014 orationem festivam habuit in occasione iubilaei 100 annorum post constructionem ustrinae. Ad hoc iubilaeum aedes renovata quoque est. Domnus Sörries animadvertit complexum crematoriumcrematorii maximum ab integro erectum aedificium in [[Res publica democratica Germanica|Germania Orientali]] fuisse. Inde ab anno 1923 administratores urbani in Coemeterio meridiano crematorium coluerant quod usque annum 1976 fungebatur. Eodem anno novum crematorium terminatum est. Sed multa alia etiam commutata sunt. Spatium permisit adconstruere aulas praestolarias funebralesque apud introitum principalem, ubi nostris diebus i.a. flores vendunt.
 
Crematorium Erfordiense iure una cum honorabili crematorio [[Gota|Gothensi]] anni 1878 citari potest quod attinet ad momentum culturale. Gotae saeculo XIX iam ustrinum modernissimum Germaniae totius inauguratum est, quo haud pauci scandalizabantur. Itaque alterum crematorium Erfordiense decennia quinque post aedificatum res interdum mutatas signavit. Usque ad medium saeculum XX sepultura in terra praevaluit. Propter saecularismum crescens incrematio magis magisque gravis fiebat. Nunc Erfordiae velut in maxima Germaniae parte urnae plures videntur quam traditionalia sepulchra. Aedificium tempore [[communismus|communistico]] confectum dignum locum ambientem funebralibus praebet.