Quantum redactiones paginae "Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
 
== De cursu honorum ==
Primo, ut [[Cicero]], ad summa per oratoriam artem pervenire [[Roma]]e conatus est (litterarum enim studiosus a prima iuventute fuit). Postquam vero unum e [[tribunus plebis|tribunis plebis]] anni [[56 a.C.n.]]qui [[Triumviratus|triumvirorum]] commodis inservierat, Gaium Catonem, frustra accusavit nec causa apud iudices praevaluit ([[54 a.C.n.]]), ad [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] ac militiam sese convertit. Caesari adstabat cum Rubiconem transiit<ref>[[Plutarchus|Plut]]., ''Caes''. 32.</ref> (mense Ianuario anni [[49 a.C.n.]]). Mox e [[Sicilia]] Catonem propraetorem expulit atque provinciam in potestatem Caesaris redegit<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. II,40. [[Plutarchus|Plut]]., ''Cat. min.'' 53.</ref> ac postea in [[Gaius Iulius Caesar|Caesarianis]] castris cum Curione in [[Africa (provincia Romana)|Africa]] pugnavit adversus [[Pompeius|Pompeianos]] et regem Iubam<ref>Appianus, ''Bell. civ''. II,45-46.</ref> : tum cum paucis cladi superfuit. Pugnae apud [[Pharsalus|Pharsalum]] quoque interfuit ([[48 a.C.n.]])<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. II,82. [[Plutarchus|Plut.]], ''Pompeius'' 72 et ''Caesar'' 46.</ref> ; anno [[47 a.C.n.]] vero Romae remansit ac [[Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)|Dolabellae]] consiliis de tabulis novis obstitit. Deinde Caesarem in [[Africa]]m secutus est ([[46 a.C.n.]]), donec tandem anno [[45 a.C.n.]] [[praetor]] factus est et Caesarem in Hispaniam comitatus est. Post praeturam [[Hispania Ulterior|Hispaniam ulteriorem]] pro praetore rexit (44 et [[43 a.C.n.]]). Ibi cum tribus [[legio]]nibus validis adversus Sextum Pompeium rebellantem pugnavit<ref>[[Dio Cassius]] XLV,10.</ref> : nam mortuo [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]], [[consul]]i [[Marcus Antonius|Marco Antonio]] favit. Itaque postquam ille ad [[Mutina]]m ab exercitibus senatoriis victus est (Aprilis [[43 a.C.n.|43]]), Asinius Pollio ei suum exercitum obtulit atque secundi [[triumviratus]] constitutioni operam dedit.
[[Fasciculus:Illyrians (English).svg|thumb|Gentes Illyrici antiqui : de Parthinis Asinius Pollio triumphavit, qui in meridionali parte incolunt.]]