Quantum redactiones paginae "Cicer arietinum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 14:
| binomial_authority = [[Carolus Linnaeus|L.]]
}}
[[File:Cicer arietinum noir MHNT.BOT.2017.12.2.jpg|thumb|''Cicer arietinum noir'']]
'''''Cicer arietinum''''', Latine classico '''cicer''', est [[legumen]] [[familia (taxinomia)|familiae]] [[Fabaceae|Fabacearum]]. Inter [[fruges conditrices]] [[neolithicum|neolithicas]] enumeratur in illa regione quae appellatur [[Luna Fertilis]] cultas. Cicer ad culturam humanam conversum est ut videtur e specie "''[[Cicer reticulatum]]''" quae in [[Turcia]] meridio-orientali sponte crescit. In hac regione grana aut ''C. arietini'' aut ''C. reticulati'' iam millennio VIII a.C.n. collecta e vestigiis [[Çayönü]], [[Nevali Çori]], [[Asikli Höyük]] in [[Turcia]], [[Tell Abu Hureyra]] in [[Syria]] septentrionali repertis constat. Grana ''C. arietini'' millennio VII exeunte culta et collecta sunt apud [[Iericho]], [['Ain Ghazal]], [[Ramad]] iuxta [[Damascus|Damascum]]. Eadem species in [[Graecia]] apud [[Dimini]] ab anno circiter 3500 a.C.n., in [[India]] ab anno circiter 2250 a.C.n. culta est.