Quantum redactiones paginae "Campi (Nivata)" differant

m
Summarium vacuum
m
m
[[Antonius Armijo]], qui anno [[1829]] viam breviorem ab urbe [[Sancta Fides (Novum Mexicum)|Sanctae Fidei]] [[Novum Mexicum|Novi Mexici]] ad [[Angelopolis|Angelopolim]] [[California]]e tendentem quaerebat, primus [[Hispani|Hispanorum]] in hanc vallem penetravit. Exploratorem iuvenem [[Raphael Rivera|Raphaelem Rivera]] meridie versus emisit ut vallis curiose inspiceretur, qui primus {{Creanda|en|Las Vegas Springs|fontes Campenses}} repperit, etiam hodie media urbe visitandos sed iam diu propter extractionem aquarum subterranearum siccos. Ab insequenti anno mercatores Hispani novam viam ab Armijo patefactam adhibebantur, viis longioribus relictis. [[Ioannes Carolus Frémont]] [[Georgia (civitas)|Georgia]]e nativus, eandem fere viam anno [[1844]] explorans (quam {{Creanda|en|Old Spanish Trail|callis Hispanica vetus|callem Hispanicam veterem}} nuncupavit) breviusque secans per fontes ipsos Campenses transivit.
 
[[Fasciculus:Fremont Street 1952.JPG|thumb|''[[Via Fremont (Campi)|Fremont Street]]'' (ad honorem [[Ioannes Carolus Frémont|exploratoris]] nominata) annis 1950 picta]]
Quo loco coloni [[Mormones]] {{Creanda|en|Old Las Vegas Mormon Fort State Historic Park|Castellum Campense Mormonum|castellum Campense}} iussu [[Brigham Young]] anno [[1855]] construxerunt ut tutela esset viae a mercatoribus cursoribusque publicis usitatae qui ab [[urbs Lacus Salsi|urbe Lacus Salsi]] incipientes litus Californiense per easdem vias petere incipiebant. Coloni duos tantum annos manserunt, sed [[Octavius Gass]] anno [[1865]] castellum derelictum rursus occupavit, regimine Foederali annuente, ut in mansionem iter facientibus utilem converterit. Agros ergo cultivabat vinumque conficiebat Mormonibus aliisque "callem Hispanicam veterem" frequentantibus gratissimum.<ref>K. J. Evans, "[https://web.archive.org/web/20160304050321/http://www.reviewjournal.com/news/od-gass O. D. Gass]" in ''Las Vegas Review-Journal'' (7 Februarii 1999: pagina apud ''Internet Archive'' servata)</ref> Anno [[1881]] Archibaldus Stewart debita vindicans fundum ceperunt. Familia Stewart anno [[1902]] fundum constructoribus viae ferreae vendiderunt. Ruinae illius castelli, aedificii urbis Campensis antiquissimi, ad compitis ''Las Vegas Boulevard'' et ''Washington Avenue'' visitare licet.