Quantum redactiones paginae "Campi (Nivata)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 3:
'''Campi''',<ref>"Campi": Egger, ''[[Lexicon Nominum Locorum]]'' (1977, 1982)</ref><ref name="VF">"Campi ... Urbs Peccatorum" apud [http://nemo-nusquam.blogspot.fr/2012/07/ ephemeridem] ''Verba et Facta'' (2012)</ref><ref>Vb. adiect. "Campensis", cf. {{CathHierDiocese|lasv|Dioecesis Campensis}}</ref> vulgo ''Las Vegas'', agnomine '''urbs peccatorum'''<ref name="VF" /> sive ''Sin City'', est metropolis [[Nivata]]e civitatis maxima et [[Clark comitatus|comitatús Clark]] caput. Campis homines 583&nbsp;756 anno 2010 habitabant.
 
Mercatores [[Mexicum|Mexicani]] nomen ''Las Vegas'', scilicet "[[pratum|prata]]", saeculo XIX ineunte dederunt propter fontes herbasque ibi in [[oasis|oasi]] medio [[desertum Mojave|deserto Mojave]] virentes. {{Creanda|en|Old Las Vegas Mormon Fort State Historic Park|Castellum Campense Mormonum|Castellum}} a [[Mormones|Mormonibus]] hoc loco anno [[1855]] positum est ut tutelam haberent viae, quae ab [[urbs Lacus Salsi|urbem Lacus Salsi]] ad [[Angelopolis|Angelopolim]] tendebat. Quod castellum post aliquot annos desertum, via ferrea ''[[Union Pacific Railroad]]'' interdum per illis locis constructa, urbs ibidem e novo anno [[1905]] condita, anno [[1911]] rite incorporata est.
 
Peregrinatores totius mundi, oblectamentis attracti, ad urbem Campensem hodie conveniunt. Ibi enim et in vico ''[[Las Vegas Boulevard]]'' (communiter ''The Strip'' scilicet "lacinia") extra urbis limites iacente florent deversoria luxuosissima, tabernae, domus aleatoriae, theatra musicorumque et cantorum necnon saltatorum.