Quantum redactiones paginae "Campi (Nivata)" differant

+
(+)
(+)
'''Campi''',<ref>"Campi": Egger, ''[[Lexicon Nominum Locorum]]'' (1977, 1982)</ref><ref name="VF">"Campi ... Urbs Peccatorum" apud [http://nemo-nusquam.blogspot.fr/2012/07/ ephemeridem] ''Verba et Facta'' (2012)</ref><ref>Vb. adiect. "Campensis", cf. {{CathHierDiocese|lasv|Dioecesis Campensis}}</ref> vulgo ''Las Vegas'', agnomine "urbs peccatorum"<ref name="VF" /> sive ''Sin City'', est metropolis [[Nivata]]e civitatis maxima et [[Clark comitatus|comitatús Clark]] caput. Campis homines 583&nbsp;756 anno 2010 habitabant.
 
Mercatores [[Mexicum|Mexicani]] nomen ''Las Vegas'', scilicet "[[pratum|prata]]", saeculo XIX ineunte dederunt propter fontes herbasque ibi in [[oasis|oasi]] medio [[desertum Mojave|deserto Mojave]] virentes. {{Creanda|en|Old Las Vegas Mormon Fort State Historic Park|Castellum Campense Mormonum|Castellum}}, cuius ruinae etiam hodie visitantur, a [[Mormones|Mormonibus]] hoc loco anno [[1855]] positum est ut tutelam haberent viae, quae ab [[urbs Lacus Salsi|urbem Lacus Salsi]] ad [[Angelopolis|Angelopolim]] tendebat. Quod castellum post aliquot annos desertum, via ferrea ''[[Union Pacific Railroad]]'' interdum per illis locis constructa, urbs ibidem e novo anno [[1905]] condita, anno [[1911]] rite incorporata est.
 
Peregrinatores totius mundi, oblectamentis attracti, ad urbem Campensem hodie conveniunt. Ibi enim et in vico ''[[Las Vegas Boulevard]]'' (communiter ''The Strip'' scilicet "lacinia") extra urbis limites iacente florent deversoria luxuosissima, tabernae, domus aleatoriae, theatra musicorumque et cantorum necnon saltatorum.
== Historia ==
[[Fasciculus:View of the Strip at night.JPG|thumb|upright=1.25|Vicus mercatorius suburbanus ''[[Los Angeles Boulevard]]'' nocte e culmine [[Turris Stratosphaerica]]e visus]]
Ad {{Creanda|en|Tule Springs Archaeological Site|fontes Tule}} intra urbis limites locus palaeontologicus effossus est. Vestigia animalium [[aevum glaciale|aevo glaciali]] annis inter 28&nbsp;000 et 23&nbsp;800 (speciei ''[[Mammuthus columbi|Mammuthi columbi]]'' aliarumque), hominum insuper et animalium annis inter 11&nbsp;000 et 9&nbsp;000 viventium reperta sunt, qui homines utensilibus e lapide ossibusque factis venabantur. Multo recentius ab anno fere 700 p.C.n. populus [[Paiute]] {{Creanda|en|Las Vegas Valley|vallis Canpensis|vallem Campensem}} frequentare coeperunt. [[Antonius Armijo]], qui anno [[1829]] viam breviorem ab urbe [[Sancta Fides (Novum Mexicum)|Sanctae Fidei]] [[Novum Mexicum|Novi Mexici]] ad [[Angelopolis|Angelopolim]] [[California]]e tendentem quaerebat, primus [[Hispani|Hispanorum]] in hanc vallem penetravit. Exploratorem iuvenem [[Raphael Rivera|Raphaelem Rivera]] meridie versus emisit ut vallis curiose inspiceretur, qui primus {{Creanda|en|Las Vegas Springs|fontes Campenses}} repperit, etiam hodie media urbe visitandos sed iam diu propter extractionem aquarum subterranearum siccos. Ab insequenti anno mercatores Hispani novam viam ab Armijo patefactam adhibebantur, viis longioribus relictis. [[Ioannes Carolus Frémont]] [[Georgia (civitas)|Georgia]]e nativus, eandem fere viam anno [[1844]] explorans (quam {{Creanda|en|Old Spanish Trail|callis Hispanica vetus|callem Hispanicam veterem}} nuncupavit) breviusque secans per fontes ipsos Campenses transivit. Quo loco mercatores [[Mormones]] annoab [[1855urbs Lacus Salsi|urbe Lacus Salsi]] litusincipientes litusque Californiense per hanc "callem Hispanicam veterem" petentes {{Creanda|en|Old Las Vegas Mormon Fort State Historic Park|Castellum Campense Mormonum|castellum Campense}}, suorum itinerum suorum tutelam, anno [[1855]] construxerunt. Ruinae castelli etiam hodie ad compitis ''Las Vegas Boulevard'' et ''Washington Avenue'' visitare licet.
 
Ibi nonnulli duos annos manserunt.
 
Die [[1 Octobris]] [[Impetus Campi anno 2017|impetus pyrobolicus]] ibi factus est.
 
== Bibliographia ==
* Thomas Taj Ainlay, Judy Dixon Gabaldon, ''Las Vegas: The Fabulous First Century''. Arcadia Publishing, 2003. ISBN 0-7385-2416-6 {{Google Books|zeIbm3iEXhQC|Paginae selectae}}
* Sally Denton, Howard Morris, ''The Money and the Power: The Making of Las Vegas and Its Hold on America – 1947–2000''. Novi Eboraci: Knopf, 2001
* Barbara Land, Myrick Land, ''A Short History of Las Vegas''. Reno: University of Nevada Press, 1999
* Stanley W. Paher, ''Las Vegas: As It Began – As It Grew''. Campis: Nevada Publications, 1971
* Geoff Schumacher, ''Sun, Sin & Suburbia: An Essential History of Modern Las Vegas''. Campis: Stephens Press, 2004, ISBN 1-932173-14-5 {{Google Books|hkN4RvLJPOAC|Paginae selectae}}
 
== Nexus externi ==
{{Coord|36|10|30|N|115|8|11|W|display=title}}
{{Fontes geographici}}
* ''[http://www.caesars.com/Caesars/ Caesars Palace]'' ("Palatium Caesaris]")
 
{{MaximaeUrbesAmericanae}}