Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 12:
Sceptici [[Academia Platonis|Academici]], sicut [[Arcesilas]] (c. [[315 a.C.n.|315]] – c. [[241 a.C.n.]]) et [[Carneades]] (c. [[213 a.C.n.|213]] – [[129 a.C.n.]]), suae doctrinae principia duxerunt a [[Socrates|Socrate]], qui dixit se ceteris sapientiorem esse, quod ea quae ignoret non arbitretur se nosse.<ref>[[Plato]], ''[[Apologia Socratis|Apol.]]'' 21d.</ref> Dicebant enim notitiam [[sensus (biologia)|sensibus]] et ratiocinatione datam fidem non facere, nec dari mensura vel iudicandi ratio, qua vera a falsis distingui possint. Idcirco omnibus opinionibus veritatem sive realitatem pertinentibus aliquid incerti inest, nam fieri potest, ut falsae sint. [[Scientia (declarativa)|Scientia]] non est opinio quae semper aut vera aut falsa esse potest, quamvis probabilis sit. Quamquam nihil plane certum esse potest, nihilo minus opiniones probabiles habere possumus. Itaque Academici negare nolebant opiniones iusto iure haberi posse.
 
[[Pyrrhonei]] autem, qui principia sua a Pyrrhone ducebant,<ref>Utrum Pyrrhonei re vera principia sua recta a Pyrrhone eiusve discipulis duxerint, an tituli causa trecentis fere annis post ad Pyrrhonem relati sint, ambiguum est.</ref> modum Academicorum excedentes suadebant, ne opiniones quidem de rebus quae in mundo sunt fingerentur. Quae doctrina Pyrrhoneorum ab [[Aenesidemus|Aenesidemo]] (c. [[100 a.C.n.|100]] – [[40 a.C.n.]]) duci solet, quamquam ea quae de Pyrrhonismo novimus, ex scriptis [[Sextus Empiricus|Sexti Empirici]] (c. [[175]] – [[225]]) comperimus. Sextus enim multis argumentis suadebat, ut ne probabiles quidem opiniones de natura rerum fingerentur, quod cuilibet opinioni contraria opinio, et quidem aeque probabilis, opponi posset. Nam aliqua res visui subiecta dissimilis apparet, sive eminus sive comminus cernitur; sive deorsum sive sursum spectatur; vibratus [[aër]]is [[auris|auribus]] receptus [[sonus]] auditur, in corpore autem ut tactiunculae sentitur, etc. Pyrrhonei, cum, ut ab opinionibus fingendis abstineretur, suaderent, ipsi opinionem normativam protulerunt. Quod quidem parum sibi constare videtur, sed Pyrrhonismus potius modus vivendi erat quam dogmatum collectio. Ex abstinentia opinionum (ἐποχή) demum consequi tranquillitatem animi (ἀταραξία).<ref>[[Sextus Empiricus|S.Emp.]] ''[[Pyrrhoneae hypotyposes]]'' 1.4.8-10.</ref> Pyrrhonei argumentis suis id agebant, non ut homines opiniones suas corrigerent, sed ut ab opinionibus plane absisterent. Itaque Sextus pro argumentis de ''tropis'' (τρόπος) vel modis loquitur, quibus ab opinionibus abstinere possint.
 
At sine opinionibus qualis sit vita? Iam [[Cratylus]], adsectator philosophiae [[Heraclitus|Heracliteae]], quod incertae essent [[verbum (generale)|verborum]] significationes, loqui destitit.<ref>[[Aristoteeles|Arist.]] ''[[Metaphysica (Corpus Aristotelicum)|Metaph.]]'' 1010a10-13.</ref> Ratione Pyrrhonea iam ante Pyrrhonem natum se gessisse videtur. Et verum exemplum praebuit ipse Pyrrho, qui nihil cavebat, vehiculis non cedebat inque fossas praecipitabat, adeo ut discipuli in media via aut in fossa iacentem servarent. Attamen dicendum est discipulos illos, cum certa opinione adducti praeceptorem suum servarent, rationem Pyrrhoneam parum observasse. Ad quam vituperationem Aenesidemus abstinentiam opinionum dixit ad philosophiam tantum, non ad vitam cotidianam pertinere.<ref>Diogenes Laertius 9.11.62.</ref> Idem vero de tranquillitate animi dici potest, nam natura humana ratiocinationem doctrinalem superare videtur. Cum enim quondam a cane vexatus expavit Pyrrho, constantiam philosophi dubitantibus "Arduum est" inquit "a natura humana liberari, tamen contendendum est, ne rebus infestis debilitemur."<ref>Diogenes Laertius 9.11.66.</ref>