Quantum redactiones paginae "Radulphus Northam" differant

Content deleted Content added
+
mNo edit summary
Linea 2:
'''Radulphus Northam''', nomine nativo pleno ''Ralph Shearer Northam'' (die [[13 Septembris]] [[1959]] natus [[Nassawadox]] in oppido) est politicus [[Virginia]]e in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americanis]].
 
In oppido [[Onancock]] educatus est, quae in eadem paeninsula iacet, [[Litus Orientale Virginiae|Litus Orientale]] nuncupata, atque oppidum nativum. Eruditus est apud [[Institutum Militare Virginiense]] urbis [[Lexington (Virginia)|Lexington]] et [[Collegium Medicum Virginiae Orientalis]] in urbe [[Norfolcia (urbs Virginiae)|Norfolcia]]. Ab anno [[1984]] annos octo medicus iuxta exercitum Civitatum Foederatarum variis muneribus meruit, videlicet paediatrus apud {{Creanda|en|Brooke Army Medical Center|institutum medicum militare Brooke}} urbis [[Antoniopolis]], neurologus puerilis apud {{Creanda|en|Walter Reed Army Medical Center|institutum medicum militare Walter Reed}} [[Vasingtonia (D.C.)|Vasingtonia]]e in urbe, apud {{Creanda|en|Landstuhl Regional Medical Center|institutum medicum regionale Landstuhl}} in [[Germania]] curator vulneratorummilitum qui in [[Secundum bellum sinus Persici|primo bello Iracensi]] vulnerati erant. Ab anno [[1992]] neurologus puerilis operam dat iuxta {{Creanda|en|Children's Hospital of The King's Daughters|Nosocomium Puerile Filiarum Regis}} Norfolciae in urbe.
 
Senator Virginiae pro factione democratica anno 2007, iterum anno 2011 electus est. Anno 2013 officium gubernatoris vicarii (''Lieutenant Governor'') petivit, bono successu, eodem tempore quo [[Terentius McAuliffe]] gubernator factus est. Cui successor Northam ipse, comitiis die [[7 Novembris]] [[2017]] victor, gubernator electus est.