Quantum redactiones paginae "Edmundus Privat" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Edmundus Theophilus Privat''' (recte: ''Edmond Théophile Privat''; natus die [[17 Augusti]] [[1889]] [[Genava]]e, mortuus die [[28 Augusti]] 1962 in Rolle/[[pagus Valdensis|Pagi Valdensis]]) [[helvetia|Helveticus]] diurnarius et historicus fuit. Ex anno 1934 linguam Anglicam [[bilitio|Bilitione]] docebat cum annis a 1945 ad 1959 professor universitarius in Anglicis apud [[Universitas Novicastrensis|Universitatem Novicastrensem]] erat.
==Vita==
Amicus fuit et [[Romanus Rolland|Romani Rolland]] et [[mahatma Gandhi|Mahatmae Gandhi]] quem anno 1932 [[Brundisium|Brundisio]] in iter [[india|Indicum]] comitatus est. In [[Polonia]] sat notus erat inde ab anno 1918 quippe qui de Polonorum luctu de independentia studia fecisset. Annis a 1924 ad 1928 [[universalis Societas Esperantica|Universali Societati Esperanticae/UEA]] praefuit; inter multa alia quae pro motione ista agebat fuit etiam moderatio periodici UEA officialis quod "Esperanto" nuncupatur. Diurnarius correspondens e.g. pro periodico "Le Temps" in [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperio Austro-Hungarico]] et in Polonia fuit. [[Persia]]m officialiter repraesentavit annis a 1923 ad 1927 in [[confoederatio Nationum|Confoederatione Nationum]]. Anno 1931 autem incohatus est de visionibus propriis politicis religiosisque praeconia facere non solum intra sed etiam extra motionem Esperanticam. Membrum fuit Factionis[[Factio democratiaesocialistica Helvetica|Factionis socialissocialisticae HelvetiaeHelveticae]] et tractationes multas pro actis diurnis "La Sentinelle" scripsit. Anno 1936 adhaerens [[Religiosa Amicorum Sodalitas|Religiosae Amicorum Sodalitatis]] factus est.
 
Privat ipse [[pactio|foederalismo]] mundano favebat. Proper bellum mundanum utrumque loquebatur de periculo egoismi statuum singulorum quoad independentiam propriam exaggeratam.<ref>''Gefährlichkeit der nationalen Souveränität'' - Edmond Privat, ''Federala Sperto'', Hagae 1958, p. 9</ref> Cum vitae finis appropinquaretur in autobiographia confessus est duas visiones incompletas esse, nempe: introductionem communis linguae auxiliaris mundanae et gubernium mundanum foederale.<ref>Edmond Privat, ''Aventuroj de Pioniro'', La Laguna 1962, S. 124</ref>