Quantum redactiones paginae "Edmundus Privat" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Amicus fuit et [[Romanus Rolland|Romani Rolland]] et [[mahatma Gandhi|Mahatmae Gandhi]] quem anno 1932 [[Brundisium|Brundisio]] in iter [[india|Indicum]] comitatus est. In [[Polonia]] sat notus erat inde ab anno 1918 quippe qui de Polonorum luctu de independentia studia fecisset. Annis a 1924 ad 1928 [[universalis Societas Esperantica|Universali Societati Esperanticae/UEA]] praefuit; inter multa alia quae pro motione ista agebat fuit etiam moderatio periodici UEA officialis quod "Esperanto" nuncupatur. Diurnarius correspondens e.g. pro periodico "Le Temps" in [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperio Austro-Hungarico]] et in Polonia fuit. [[Persia]]m officialiter repraesentavit annis a 1923 ad 1927 in [[confoederatio Nationum|Confoederatione Nationum]]. Anno 1931 autem incohatus est de visionibus propriis politicis religiosisque praeconia facere non solum intra sed etiam extra motionem Esperanticam. Membrum fuit Factionis democratiae socialis Helvetiae et tractationes multas pro actis diurnis "La Sentinelle" scripsit. Anno 1936 adhaerens [[Religiosa Amicorum Sodalitas|Religiosae Amicorum Sodalitatis]] factus est.
 
Privat ipse [[pactio|foederalismo]] mundano favebat. Proper bellum mundanum utrumque loquebatur de periculo egoismi statuum singulorum quoad independentiam propriam exaggeratam.<ref>''Gefährlichkeit der nationalen Souveränität'' - Edmond Privat, ''Federala Sperto'', Hagae 1958, p. 9</ref> Cum vitae finis appropinquaretur in autobiographia confessus est duas tantummodo visiones adhuc somniaincompletas esse, nempe: introductionem communis linguae auxiliaris mundanae et gubernium mundanum foederale.<ref>Edmond Privat, ''Aventuroj de Pioniro'', La Laguna 1962, S. 124</ref>
 
== Opera ==