Quantum redactiones paginae "De germanis, non de Gallis duo triumphant consules" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Marcus Aemilius Lepidus.jpg|thumb|Effigies Lepidi in [[denarius|denario]] titulato LEPIDUS.PONT.MAX III.V.R.P.C.]]
[[Fasciculus:Plancus-Statue.jpg|thumb|[[Statua]] ad honorem Lucii Munatii Planci apud muncipium [[Basilia (urbs)|Basiliae]] erecta.]]
'''De germanis, non de Gallis duo triumphant consules''' est [[versus]] ambiguus, [[metrum|metro]] populari accommodatus, quo die [[31 Decembris]] [[43 a.C.n.]] [[Lucius Munatius Plancus|Lucii Munatii Planci]] et [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Marci Aemilii Lepidus]] [[miles|milites]] triumphantes [[imperator]]es suos exsecrati sunt. Isti enim re vera ex [[Hispania]] et [[Gallia]] triumphum reportaverant; ambo autem in [[proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptionibus]] recentissimis "germanos" seu cognatos suos aut interficere curaverant aut in exsilium mittere (scilicet [[Lucius Aemilius Lepidus Paullus|L. Aemilium Paullum]] triumviri fratrem; [[Lucius Plautius Plancus|L. Plotium Plancum]] Munatii Planci fratrem). [[Velleius Paterculus]] (''[[Historiae (Velleius)|Historiae]]'' 2.67) sic narrat: "Eoque inter iocos militaris, qui currum [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidi]] Plancique secuti erant, inter exsecrationem civium usurpabant hunc versum: ''De germanis, non de Gallis duo triumphant consules''."
 
{{NexInt}}