Quantum redactiones paginae "Declaratio Balfour" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 2:
[[Fasciculus:Balfour declaration unmarked.jpg|thumb|Declaratio Balfour, in litteris ab Arthuro Balfour domino Rothschild scriptis contenta]]
'''Declaratio Balfour''' ([[Anglice]] ''Balfour Declaration'') fuit publica praedicatio a regimine Britannico in [[Primum bellum mundanum|Primo bello mundano]] edita qua nuntiavit se constituioni fauturum esse "domûs nationalis pro populo [[Iudaei|Iudaeo]]" in [[Palaestina]], tum [[Imperium Ottomanicum|Imperii Ottomanici]] regione ubi minor pars incolarum erant Iudaei. Haec sententia relata est:
<blockquote>Regimen eius Maiestatis benigne aspicit constitutionem in Palaestina domûs nationalis pro populo Iudaeo aspicit et operam dabit ut confectionem huius consilii faciliorem reddat, cum intellegatur nihil faciendum esse quod iura civilia religiosaque exsistentium in Palaestina communitatum non Iudaearum, neque iura et status politicus quod Iudaei in ulla alia civitate, laedat.<ref>[[Anglice]] "His Majesty's government view with favour the establishment in Palestine of a national home for the Jewish people, and will use their best endeavours to facilitate the achievement of this object, it being clearly understood that nothing shall be done which may prejudice the civil and religious rights of existing non-Jewish communities in Palestine, or the rights and political status enjoyed by Jews in any other country."</ref></blockquote>
 
Declaratio contenta est in litteris die [[2 Novembris]] [[1917]] ab [[Arthurus Balfour|Arthuro Balfour]], Britanniarum regni ministro rerum externarum, [[Leonillus Gualterius Rothschild|Leonillo Rothschild]], baroni Britannico Iudaeao, scriptis, ut [[Foedus Sionisticum Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis|Foederi Sionistico Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis]] transmitteretur. Verba declarationis die [[9 Novembris]] [[1917]] in periodicis promulgata sunt.