Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
Argumenta sceptica orta sunt [[saeculum 4 a.C.n.|saeculo IV a.C.n.]] ex priorum philosophorum dictis incertitudinem [[scientia (declarativa)|scientiae]] proferentibus. [[Pyrrho Eleus]] (c. [[360 a.C.n.|360]] – c. [[370 a.C.n.]]) primus scepticus habetur. Nihil umquam scripsit, sed [[Socrates|Socratis]] more vitam suam ad imitandum posuit discipulis, sicut [[Timon Phliasius|Timoni Phliasio]], qui de vita eius librum (nunc iam deperditum) conscripsit.
 
Sceptici [[Academia Platonis|Academici]], sicut [[Arcesilas]] (c. [[315 a.C.n.|315]] - c. [[241 a.C.n.]]) et [[Carneades]] (c. [[213 a.C.n.|213]] - [[129 a.C.n.]]), suae doctrinae principia duxerunt a [[Socrates|Socrate]], qui dixit se ceteris sapientiorem esse, quod ea quae ignoret non arbitretur se nosse.<ref>[[Plato]], ''[[Apologia Socratis|Apol.]]'' 21d.</ref> Dicebant enim notitiam [[sensus (biologia)|sensibus]] et ratiocinatione datam fidem non facere, nec dari mensura vel iudicandi ratio, qua vera a falsis distingui possint. Idcirco omnibus opinionibus veritatem sive realitatem pertinentibus aliquid incerti inest, nam fieri potest, ut falsae sint. [[Scientia (declarativa)|Scientia]] non est opinio quae semper aut vera aut falsa esse potest, quamvis probabilis sit. Quamquam nihil plane certum esse potest, nihilo minus opiniones probabiles habere possumus. Itaque Academici negare nolebant opiniones iusto iure haberi posse.
 
[[Pyrrhonei]] autem, qui principia sua a Pyrrhone ducebant,<ref>Utrum Pyrrhonei re vera principia sua recta a Pyrrhone eiusve discipulis duxerint, an tituli causa trecentis fere annis post ad Pyrrhonem relati sint, ambiguum est.</ref> modum Academicorum excedentes suadebant, ne opiniones quidem de rebus quae in mundo sunt fingerentur. Quae doctrina Pyrrhoneorum ab [[Aenesidemus|Aenesidemo]] (c. [[100 a.C.n.|100]] – [[40 a.C.n.]]) duci solet, quamquam ea quae de Pyrrhonismo novimus, ex scriptis [[Sextus Empiricus|Sexti Empirici]] (c. [[175]] – [[225]]) comperimus. Sextus enim multis argumentis suadebat, ut ne probabiles quidem opiniones de natura rerum fingerentur, quod cuilibet opinioni contraria opinio, et quidem aeque probabilis, opponi posset. Nam aliqua res visui subiecta dissimilis apparet, sive eminus sive comminus cernitur; sive deorsum sive sursum spectatur. Vibratus [[aër]]is [[auris|auribus]] receptus [[sonus]] auditur, in corpore autem ut tactiunculae sentitur.