Quantum redactiones paginae "Passengers (pellicula anni 2016)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Passengers''' est pellicula Americana generis scientiae ficticiae a moderatore Martinus Tyldum|Martino T...'
 
 
Linea 2:
 
== Argumentum ==
Pellicula posita est in ''Avalon'' [[astronavis|navi spatiali]] permagna, quae plus quam quinque milia hominum ad quendam novum planetam habitabilem apportet. Iter omnino 120 annorum erit, qua causa viatores per totum paene tempus redacti sunt in soporem perpetuum, quo fieret, ut omnino non senescerent. Triginta autem annis peractis per errorem [[Systema internum|systematis interni]] navalis unus e viatoribus, Jim Preston mechanicus ([[Christophorus Pratt]]), expergiscitur, neque ei contigit, ut in soporem redeat. Solus comes personae humanae similis ei est ''Arthur'' [[androides]], qui munere cauponii in nave fungitur. Jim in solitudiesolitudine desperat et iam de morte voluntaria cogitat, cum Auroram Lane ([[Guenevera Lawrence]]) mulierem dormientem videt, cuius amore capitur. Diu de ea expergefacienda deliberat (cognovit enim quomodo homo a sopore revocari possit), donec facere non potest, quin eam expergefaciat, insimulans hoc quoque per errorem systematis factum esse.
 
== Partes principales ==