Quantum redactiones paginae "Terra Sacra (insula)" differant

m
Nexus incertus
m (~)
m (Nexus incertus)
 
== Quid [[Adamus Bremensis]] de Terra Sacra memoriae tradiderit ==
"Archiepiscopus vero de suis clericis ordinavit in [[Sliasvig|Sliaswig]] Ratolfum, in [[Zelandia|Seland]] Willelmum, in [[Funem]] Eilbertum, quem tradunt, conversum a [[pirata|piratis]], '''Farriam''' insulam, quae in ostio fluminis [[Albis|Albiae]] longo secessu latet in occeano, primum repperisse, constructoque ibi [[monasterium|monasterio]] fecisse habitabilem. Haec insula contra [[Hadeloa]]m sita est, cuius [[latitudo]] vix octo miliaria panditur, latitudo quattuor; homines stramine fragmentisque navium pro igne utuntur. Sermo est, piratas, si quando praedam inde vel minimam tulerint, aut mox perisse [[naufragium|naufragio]] aut occisos ab aliquo, nullum domum redisse indempnem. Quapropter solent heremitis ibi viventibus decimas praedarum offerre cum magna devotione. Est enim haec insula feracissima frugum, ditissima volucrum et pecudum nutrix, collem habet unicum, arborem nullam, scopulis includitur asperrimis, nullo aditu praeter unum, ubi et aqua dulcis, locus venerabilis omnibus nautis, praecipue vero pyratis. Unde accepit nomen, ut '''Heiligland''' dicatur. Hanc in vita sancti [[Willebrordus|Willebrordi]], Fosetisland appellari discimus, quae sita est in confinio [[Dania|Danorum]] et Fresonum. Sunt et aliae insulae contra [[Frisia]]m et Daniam, sed nulla earum tam memorabilis."
 
== Cives Terrae Sacrae et hospites illustres ==
100 540

recensiones