Quantum redactiones paginae "CERN" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de notionibus
Tag: 2017 source edit
Linea 1:
[[Fasciculus:CERN member states.svg|thumb|right|Civitates quae hodie sunt membra laboratorii CERN]]
 
'''Organizatio Europaea pro investigatione nucleari''',<ref>Anglice ''European Organization for Nuclear Research'', Francogallice ''Organisation européenne pour la recherche nucléaire''.</ref> saepius '''CERN''' appellata (a nomine consilii praecedentis, ''Conseil Européen pour la Recherche Nucléaire''), est [[laboratorium]] [[particula elementaria|particularum elementariarum]] investigationi addictum [[Europa]]eum. In orbe terrarum est maximum quod ad [[energia]]m radiorum particularum spectat, et quod ad numerum sociorum investigantium. Situm est inter septentriones et solis occasum urbis [[Genava]]e in fine inter [[Francia]]m et [[Helvetia]]m. Laboratorii socii includunt viginti civitates Europaeas, et 2600 operarios, et 7931 [[physicus|physicos]] ac [[ingeniarius|ingeniarios]], qui a quingentis universitatibus et octingentis civitatibus veniunt.
[[Fasciculus:Globe of Science and Innovation, Cern.jpg|thumb|140px|left|''Globus scientiae innovationisque'']]
Conventus qui laboratorium instituit die [[29 Septembris]] [[1954]] signatus est a duodecim civitatibus Europae Occidentalis. Primus praeses fuit [[Felix Bloch]]. Ex incepto propositum laboratorii CERN est providere [[particularum acceleratorium|particularum acceleratoria]] quae sinunt investigare [[physica altae energiae|physicam altae energiae]]. [[Collisor Hadronalis Magnus]] recenter perfectus die [[10 Septembris]] [[2008]] est summum particularum acceleratorium in toto orbe terrarum, 7 TeV energiam praebens.
 
Numerosa [[experimentum|experimenta]] apud CERN facta sunt ab inmanibus collaborationibus inter physicos internationalibus. Institutum ad [[Meyrin]] situm et habet "[[centrum computatrale]]" inmane quod sufficit ad [[Analysis|analysin]] omnium datorum experimentalium quae laboratorium producit. Ob opus haec data praebendi omnibus physicis per orbem stratis, hoc "centrum" fuit et est quoque "[[centrum interretiale]]" mundi.
 
[[Tela totius terrae]] coepit ex incepto ENQUIRE, quod domne [[Timotheus Ioannes Berners-Lee]] et [[Robertus Cailliau]] anno [[1989]] coeperunt. Super fundamenta [[hypertextus]], inceptum consectabatur informationis[[informatio]]nis communicationem[[communicatio]]nem inter physicos facilitare. Primus situs[[Situs interretialis]] anno [[1991]] praebitus est. Die [[30 Aprilis]] [[1993]], laboratorii administratio nuntiavit Telam Totius Terrae liberam omnibus fore. Primae paginae interretialis [http://www.w3.org/History/19921103-hypertext/hypertext/WWW/TheProject.html exemplum] a Berners-Lee creatum, usque hodie praebitum est apud [http://www.w3c.org/ Telae Totius Terrae Consociationem] sicut documentum historicum maximi momenti.
 
== Notae ==