Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
m Formula: <references/>
Linea 2:
'''Appius [[gens Claudia|Claudius]] Pulcher''' (mortuus in insula [[Euboea]] [[48 a.C.n.]]) fuit in [[Respublica Romana|republica Romana]] senator et fautor [[Pompeius|Pompei]] in bello civili. [[Consul]]atum anno [[54 a.C.n.]] gessit. In scientia [[augur]]ali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste [[Cicero|Cicerone]] necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat<ref>''Tusc.'' I,37 et ''Divin.'' I,132.</ref>. [[Pythia|Pythiam]] demum [[Delphi (urbs Graeciae)|Delphis]] consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur<ref>[[Lucanus]], ''loc. cit''. [[Orosius]] ''Historiae'' VI,15,11.</ref>.
 
== De familia. ==
Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima [[Gens Claudia|gente Claudia]] orto, pater fuit [[consul]] anni [[79 a.C.n.]] [[Appius Claudius Pulcher (consul 79 a.C.n.)|eiusdem nominis]], frater autem acerrimus [[Cicero]]nis inimicus [[Publius Clodius Pulcher]], qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit, sorores tres quotum una[[Clodia (Metelli uxor)|Clodia]] maritum [[Quintus Caecilius Metellus Celer|Quintum Caecilium Metellum Celerem]] habuit, altera quae [[Lucullus|Lucullo]] nupsit atque post eius reditum repudiata est, alia quae Quinti Marcii Regis uxor fuit.. Appius minorem filiam [[Claudia (M. Bruti uxor)|Claudia]]m [[Marcus Iunius Brutus|Marco Iunio Bruto]] collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompei]]<ref>[[Cicero]] ''ad Fam''. III 4.2, 5.5, 10.10. [[Dio Cassius]] 39.60</ref>.
 
== De cursu honorum. ==
*72 - [[70 a.C.n.]] Legatus (tribunus militum ?) [[Lucius Licinius Lucullus|Lucii Luculli]] in bello [[Mithridates VI|Mithridatico]] qui eum ad regem [[Armenia|Armeniorum]] [[Tigranes Magnus|Tigranen]] frustra misit [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatem]] sibi ut traderet petitum<ref>[[Plutarchus]], ''Lucullus'' 19 et 21.</ref>.
*[[57 a.C.n.]] [[Praetor]]
Linea 15:
In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus [[Gaius Sallustius Crispus|Sallustius Crispus]]) e senatu expulit<ref>[[Dio Cassius]] 40.63-64. [[Cicero]], ''Ad fam.'' 8.14.4. ''De div''. I.29.</ref>. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis [[Gaius Scribonius Curio (tribunus plebis 50 a.C.n.)|Curione]] et [[Aedilis|aedile]] [[Marcus Caelius Rufus|Marco Caelio Rufo]]<ref>''[[Ad familiares (Cicero)|Ad Fam]].'' VIII.12</ref> vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.
 
== Fontes.Notae ==
<references />
 
== NotaeFontes ==
* [[Cassius Dio]], libro XXXIX ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', cap. 6-8, 60 necnon libro XL cap.63-64.
* [[Cicero]], libro secundo ''[[Epistulae ad familiares (Cicero)|Epistularum ad familiares]]'', ep. 13 necnon libro octavo ep. 6, 8, 12, 14, 17.
Line 28 ⟶ 31:
* [[Varro Reatinus|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' (Ap. Claudius Pulcher est dialogi persona)
 
== Si vis plura legereBibliographia ==
* "[http://www.ancientlibrary.com/smith-bio/0779.html Claudius (38)]" in {{Smith-bio}} vol. 1 pp. 770-771
*Jeffrey Tatum, 'The Marriage of Pompey's Son to the Daughter of Ap. Claudius Pulcher', ''Klio'' 1991(73) : 122-129 [https://www.degruyter.com/downloadpdf/j/klio.1991.73.issue-73/klio.1991.73.73.122/klio.1991.73.73.122.pdf Hic legere potes]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Index consulum rei publicae|