Quantum redactiones paginae "Clodia (Metelli uxor)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Catullus at Lesbia's by Sir Laurence Alma Tadema.jpg|thumb|"[[Catullus apud Lesbiam]]" ab [[Laurentius Alma-Tadema|Alma-Tadema]] anno 1865 pictus]]
'''Clodia''', ab eruditis interdum "Clodia Metelli" ob maritum nuncupata, fuit una e tribus filiabus [[Appius Claudius Pulcher (consul 79 a.C.n.)|Ap. Claudii Pulchri]] qui [[consul]] anno 79 a.C.n. meruit, soror igitur [[Publius Clodius Pulcher|P. Clodii]]. Nupsit [[Quintus Caecilius Metellus Celer|Q. Metello Celeri]]. Si [[Apuleius|Apuleio]] credimus, qui saeculo II p.C.n. scripsit, "[[Lesbia]]" in carminibus [[Catullus|Catulli]] et laudata et vituperata fuit re vera Clodia erat.<ref>[[Apuleius]], ''[[Apologia (Apuleius)|Apologia]]'' 10; fortasse autem non haec sed soror erat "Lesbia," secundum Wiseman</ref> Oratio [[Marcus Tullius Cicero|Ciceronis]] ''[[Pro Caelio]]'' Clodiam malam pingit; Cicero eam etiam "meretricem" nominat (1). [[Marcus Caelius Rufus]] qui amator eius fuerat in oratione anno 56 a.C.n. habita eam ''[[Quadrans|quadrantariam]] [[Clytemnestra|Clytemnestram]]''<ref>[[Quintilianus]] VIII.6.53.</ref> appellabat, quia Clytemnestra per amantem [[Aegisthus|Egisthum]] [[Agamemnon|Agamemnonem]] maritum necarat : ita iudicibus persuadere cupiebat et Clodiam mariti [[Quintus Caecilius Metellus Celer|Metelli Celeris]] anno [[59 a.C.n.]] mortem concinnasse (nam Clodia ab accusatoribus Caeli stabat et ipsam ab eo veneno temptatam esse dicebat). Stupri quoque cum fratre Publio accusata a primo marito [[Lucullus|Lucullo]] ideo repudiata erat<ref>[[Plutarchus]], ''Lucullus'' 21 et 34.</ref>.
 
== Notae ==