Quantum redactiones paginae "Carabachia Superior" differant

m
m ((GR) File renamed: File:Army NKR.jpgFile:Army Artsakh.jpg Criterion 2 (meaningless or ambiguous name) The term "Nagorno Karabakh Republic" is no longer valid as the state officially changed its name t...)
[[Melicatus]] postea in [[Irania|Persiam]] [[Dynastia Safavida|Safavidam]] incorporati sunt; [[Abbas I Magnus]] ([[Persice]] شاه عباس بزرگ) praeterea eorum autonomiam agnovit. Collapsa dynastia Safavida et in [[Transcaucasia]]e Oriente intervenientibus [[Imperium Ottomanicum|Ottomanis]], melicatus post [[David Bek|Davidis Bek]] rebellionem brevi [[libertas|libertatis]] tempore inter [[1722]] et [[1730]] fruerunt.
 
[[Nadir Sachus]] ([[Persice]] نادر شاه) postea etiam regionis autonomia intra [[Chanatus]] [[Chanatus Carabachiae|Carabachiae]] compages firmat. Anno [[1747]], [[Pana Ali Chanus|Pana Ali Chanus Dzavansir]] ([[Persice]] پناهعلی‌خان جوانشیر, [[Atropatenice]] ''Pənah Əli Qarabağlı''), [[Turcomannia|Turcomannicae]] stirpis dux, nihilominus maximum emolumentum obtinuit e Nadiris Sachi caede, cui ut officiarius meruit, et e cruenta successione quae secuta est ut agnosceretur [[chanis]] [[Carabachia]]e ab [[Adil Sachus|Adile Sacho]]. [[Pana Ali Chanus]] [[Irania]]nam [[suzerenitas|suzerenitatemdicio]]nem anno [[1748]] repellit. Cuius filius [[Abraham Chalil Chanus]] suum opus finivit transigendo cum ultimorum [[melicatus|melicatuum]] autonomia qui nunquam eius auctoritatem agnoscerent. Regio est nihilominus denuo capta ab [[Irania]] penes [[Agha Machometus Chanus Quadzar|Agham Machometum Chanum Quadzarem]] ([[Persice]] آغا محمد خان قاجار).
 
Chanatus temporarie a [[Imperium Russicum|Russis]] occupatus est, per [[Expeditio Russica in Persiam anni 1796|Expeditionem Russicam in Persiam]] anni [[1796]], antequam denuo ab [[Irania]]nis capta sit.