Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Ad libros LXI-LXXX ''Epitome'' monachi [[Iohannes Xiphilinus|Iohannis Xiphilini]] undecimo saeculo facta lacunas supplere potest.
==Quid sibi proposuerit Dio Cassius==
Primo bella civilia suae aetatis quae caedem [[Commodus|imperatoris Commodi]] secuta sunt tantum narrare volebat. Mox adprobatione [[Septimius Severus|Septimi Severi]] et Fortuna in somnio se adlocuta confirmatus circa [[200]] omnem historiam Romanam ab originibus ad suam aetatem Graece narrare constituit et illi magno operi triginta annos vitae suae dedit. Ita cives Romanos Graece loquentes res gestas novae patriae velut docebat. AlliAlii tamen antesante eum res gestas Romanorum graece iam rettulerant : [[Dionysius Halicarnassensis]] ab originibus quibus multam operam dedit usque ad [[primum bellum Punicum]], [[Polybius]] quae secuta sunt usque ad [[tertium bellum Punicum]], [[Appianus Alexandrinus|Appianus]] usque ad [[Aegyptus antiqua|Aegyptum]] in [[Provincia Romana|provinciam Romanam]] redactam pervenit sed potius bellorum monographias per gentes digestas composuit, item Plutarchus vitas illustrium virorum potius quam historiam scripsit : quae opera tamen fortasse causa sunt cur [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] in ''Epitome'' triginta quinque primos libros ''Historiae Romanae'' omiserit atque a temporibus Pompei et Caesaris coeperit.
 
Per historiam suam Dio maxime diligens fuit in institutorum mutationibus et omnibus aliisque signis a deis mortalibus missis referendis. Item de rebus gestis quibus ipse interfuit accuratius scripturum pollicebatur.