Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

Ad libros LXI-LXXX ''Epitome'' monachi [[Iohannes Xiphilinus|Iohannis Xiphilini]] undecimo saeculo facta lacunas supplere potest.
==Quid sibi proposuerit Dio Cassius==
Primo bella civilia suae aetatis quae caedem [[Commodus|imperatoris Commodi]] secuta sunt tantum narrare volebat. Mox adprobatione [[Septimius Severus|Septimi Severi]] et Fortuna in somnio se adlocuta confirmatus circa 200 omnem historiam Romanam ab originibus ad suam aetatem Graece narrare constituit et illi magno operi triginta annos vitae suae dedit. Ita cives Romanos Graece loquentes res gestas novae patriae velut docebant. Alli tamen antes eum res gestas Romanorum graece rettulerant : [[Dionysius Halicarnassensis]] ab originibus quibus multam operam dedit usque ad [[primum bellum Punicum]], [[Polybius]] quae secuta sunt usque ad [[tertium bellum Punicum]], [[Appianus Alexandrinus|Appianus]] usque ad [[Aegyptus antiqua|Aegyptum]] in [[Provincia Romana|provinciam Romanam]] redactam pervenit sed potius bellorum monographias per gentes digestas composuit, item Plutarchus vitas illustrium virorum potius quam historiam scripsit : quae opera tamen fortasse causa sunt cur Xiphilinus in Epitome triginta quinque primos libros ''Historiae Romanae'' omiserit.
 
== De editionibus et versionibus ==