Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

Summarium vacuum
'''''Historia Romana''''' est titulus [[Latine|Latinus]] operi a senatore Romano e [[Bithynia]] oriundo, [[Cassius Dio Cocceianus|Cassio Dione]], [[Graece]] conscripto de rebus gestis [[Roma antiqua|Romanorum]] inditus, quae ab adventu Aeneae in Italiam usque ad annum [[229]] evenerunt. Historiae Dionis libri a XXXVI usque ad LX integri vel paene integri servati sunt (praeter quod libri LV et LVII et LIX lacunas satis amplas praebent). Aliorum librorum tantum fragmenta habemus, nisi quod pars tamen librorum 79 et 80 servata est. Ad libros I - XXXV sunt notae tres series fragmentorum tempore [[Constantinus VII Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]] decimo saeculo collectae :
* Fragmenta Valesiana vel Peiresciana de vitiis et virtutibus
* Fragmenta Ursiniana de legationibus
* Excerpta Vaticana de sententiis
 
Ad libros LXI-LXXX ''Epitome'' monachi [[Iohannes Xiphilinus|Iohannis Xiphilini]] undecimo saeculo facta quoque superest.
 
Ad libros LXI-LXXX ''Epitome'' monachi [[Iohannes Xiphilinus|Iohannis Xiphilini]] undecimo saeculo facta quoquelacunas superestsupplere potest.
==Quid sibi proposuerit Dio Cassius==
Primo bella civilia suae aetatis quae caedem [[Commodus|imperatoris Commodi]] secuta sunt tantum narrare volebat. Mox adprobatione [[Septimius Severus|Septimi Severi]] et Fortuna in somnio se adlocuta confirmatus circa 200 omnem historiam Romanam ab originibus ad suam aetatem Graece narrare constituit et illi magno operi triginta annos vitae suae dedit.
== De editionibus et versionibus ==
[[Fasciculus:Cassius Dio Frontispiz.jpg|thumb|''Loeb Classical Library'' : editio Cassii Dionis.]]