Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Messalla Rufus" differant

'''Marcus Valerius Messalla Rufus''' (primo saeculo a.C.n. floruit, natus circa 103/102 a.C.n., mortuus circa 27/26 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 53 a.C.n. (anno horribili) [[Consul|consulatum]] ab aestate usque ad finem anni cum [[Gnaeus Domitius Calvinus|Gnaeo Domitio Calvino]] gessit. Bello civili Caesarem secutus est. Diu vixit et in senectute nonnullos libros hodie deperditos conscripsit.
== De gente ==
Patricia [[Gens Valeria|Valeriorum gente]] ortus Marcus filius Hortensiae erat, clarissimi oratoris [[Quintus Hortensius Hortalus|Quinti Hortensii Hortali]] sororis<ref>[[Valerius Maximus|Val. Max.]] V.9.2.</ref>. Soror ipsius Valeria [[Dictatura|dictatori]] [[Sylla|Cornelio Syllae]] nupsit. Filius quoque ei fuit qui anno consulatus (53 a.C.n.) [[Denarius|denarios]] cudendos curavit quos MESSAL.F PATRE COS inscripsit<ref>Crawford 435/1. E. Babelon Valeria 13. [http://www.britishmuseum.org/research/publications/online_research_catalogues/catalogue_image.aspx?objectId=3080128&partId=1&searchText=patre+cos&orig=%2fresearch%2fpublications%2fonline_research_catalogues%2frussian_icons%2fcatalogue_of_russian_icons.aspx&sortBy=catNumber&numPages=12&currentPage=1&catalogueOnly=True&catparentPageId=29126&output=bibliography%2f!!%2fOR%2f!!%2f6738%2f!%2f%2f!%2fA+catalogue+of+the+Roman+Republican+Coins+in+the+British+Museum%2c+with+descriptions+and+chronology+based+on+M.H.+Crawford%2c+Roman+Republican+Coinage+(1974)%2f!%2f%2f!!%2f%2f!!!%2f&asset_id=630349001 Nummus in Museo Britannico] Non necessario [[triumvir monetalis]] fuit : nam litterae SC nummo inscriptae indicare videntur hoc munus extra ordinem ei mandatum esse. Multis enim [[Magistratus|magistratibus]] illo anno respublica caruisse videtur.</ref> et sive [[consul suffectus]] [[Marcus Valerius Messalla (consul 32 a.C.n.)|anni 32 a.C.n.]] sive [[Potitus Valerius Messala|anni 29 a.C.n.]] esse potest. "Rufus" cognominatus est ut e colore capillorum a Valerio Messalla Nigro distingueretur.
 
== De cursu honorum ==