98 634
recensiones
m (~) |
|||
{{L1}}
'''Servius Sulpicius Rufus''' (circa [[105 a.C.n.]]–[[43 a.C.n.]]), "longe omnium in iure civili princeps" ([[Cicero]])<ref>Brutus 131.</ref>, fuit [[vir publicus]] [[Roma]]nus, qui consulatum anno [[51 a.C.n.]] gessit.
== De familia ==
Servius Sulpicius Quinti filius Rufus e tribu [[Lemonia]], patricia gente Sulpiciorum ortus est, quae, primo saeculo a.C.n. quidem, duos ramos praecipuos, cognominibus Rufo et Galba distinctos, praebuit. E qua gente [[Galba]] [[imperator]] originem traxit. Filium e Postumia uxore<ref>[[Suetonius]], ''Caes''. 50.</ref> genuit, quem Cicero magni aestimabat atque sibi ut generum exoptavit. An [[Sulpicia]] poeta huius filia vel neptis fuerit incertum est<ref>[[Tibullus|Corpus Tibullianum]] III,14 et 16 (vel IV,8 et 10).</ref>.
== De adolescentia et studiis ==
Servius Rufus aequalis et familiaris [[Cicero]]nis fuit: simul eloquentiae atque arti oratoriae studuerunt, una [[Rhodus|Rhodum]] ad rhetores ac philosophos Graecos audiendos circa annum [[78 a.C.n.]] profecti sunt: "''in eisdem exercitationibus ineunte aetate fuimus''". Sed, cum Sulpicius sensisset se parem [[Cicero]]ni oratorem numquam fore, maluit in [[Ius civile|iure civili]] primus omnium esse. Bonus orator tamen fuit : nam tres orationes Sulpici tempore [[Quintilianus|Quintiliani]] adhuc legebantur, qui acumen earum laudat.
Magistri [[
== De Sulpicio iurisconsulto ==
== De homine et amico ==
Erat homo integerrimus ac studiis deditus. In primis amicitiae officia religiose colebat : nam ex tot scriptis duae tantum epistulae ad [[Cicero]]nem missae supersunt, quarum una post mortem filiae Tulliae eum consolari conatur.
|
recensiones