Quantum redactiones paginae "Mons Casinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
 
==Historia==
[[Fasciculus:Monte Cassino Benedykt Scholastyka.JPG|thumb|left|200px|Crypta: altare cum statuis S. Benedicti et S. Scholasticae]]
Papa [[Gregorius Magnus]] in secundo libro dialogorum<ref>Adalbert de Vogüé, ed., ''Dialoghi'' (I – IV) (=Gregorius Papa I.: Dialogi de vita et miraculis patrum Italicorum), in ''Opere di Gregorio Magno,'' vol. 4 (Romae 2000) Latine–Italice.</ref> refert Benedictum prope Casinum oppidum, quod tum "in excelsi montis latere" situm erat, in luco [[Apollo|Apollinis]] monasterium novum construxisse [[Sublaqueum|Sublacensi]] coenobio propter controversias cum quodam [[presbyter|presbytero]] relicto: "Contrivit idolum, subvertit aram, succendit lucos atque in ipso templo Apollinis oraculum beati Martini, ubi vero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum Sancti Ioannis construxit" (dial. 2,8). Memoria benedictina posterioris temporis hoc anno [[529]] factum esse vult, quo modo coenobium Montis Casini cum [[Academia]] [[Athenae|Atheniensi]] eodem anno clausa aequare videtur (quasi sit nova Academia pro mundo Christiano condita).<ref>Licet coincidentia temporis invitet ad coniectandum de tali continuatione studiorum, neque Benedictum Academiam condere voluisse neque Montem Casini initio magni momenti in litteris tradendis fuisse satis constat. Confer etiam Schupp, Franz, Geschichte der Philosophie im Überblick (Hamburg 2003), p. 106-107.</ref> Ibi Benedictus regulam scripsit; ibi et [[Totila|Totilam]], regem [[Ostrogothi|Ostrogothorum]] hospitio recepit (dial 2,14) sub annum [[543]], quod est unicum tempus in vita Benedicti fide historica satis certum; ibi (secundam traditionem 21 Martii 547) mortuus et sepultus est.