Quantum redactiones paginae "Alexander Gauland" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
 
== Iuventus et munus ==
Gauland,filius legati vigilum, tempore regiminis Communisticae in urbe patria scholam frequentabat neque autem eipropter patris munere apud universitatem studere licuit. Itaque anno [[1959]] in Germaniam occidentalem fugit. Ab anno [[1960]] historiae rebus politicis atque iurisprudentiae apud universitates [[Universitas Marpurgensis|Marpurgensem]] et [[Universitas Giessensis|Giessensem]] studebat. Anno[[1966]]primam, anno [[1971]] secundam probationem accepit et doctor iurispudentiae promotus est. Annis [[1970]] - [[1972]] pro magistratu diurnariorum consilii ministrorum foederalem Germaniae operam dedit, tum legatus apud consulatum Germaniae [[Edinburgum|Edinburgi]]. Anno [[1974]]/[[1975|75]] pro fractione [[CDU]]/[[CSU]] in [[Dieta Foederalis Germaniae|Dieta Foederali Germaniae]] operam dedit. Annis [[1991]] - [[2005]] editor diurni "Märkische Allgemeine" erat.
 
== Cursus honorum ==
{{in progressu}}
Gauland ab anno [[1973]] sodalis factionis [[CDU]] erat. Anno [[1977]] secretarius [[Gualterius Wallmann|Gualterii Wallmann]] factus est, qui tum magister civium [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]], postea minister foederalis erat. Anno [[1987]] secretarius statalis in cancellaria statali [[Hassia]]e factus est.
Una cum [[Conradus Adam|Conrado Adam]] et [[Bernhardus Lucke|Bernhardo Lucke]] anno [[2013]] factionem "Wahlalternative 2013" condidit, quae mox pars [[Alternativa pro Germania|Alternativae pro Germania]] (AfD) facta est. Gauland praeses AfD [[Brandenburgum|Brandenburgi]] et anno [[2014]] legatus ad senatum terrae eius civitatis electus est. Anno [[2017]] una cum [[Alicia Weidel]] candidatus summus ad electionem [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietam Foederalem Germaniae]] factus et die [[24 Septembris]] [[2017]] legatus electus est.
 
== Nexus externi ==
{{commonscat}}
* [https://www.bundestag.de/abgeordnete/biografien#url=L2FiZ2VvcmRuZXRlL2Jpb2dyYWZpZW4vRy8tLzUxOTY1NA==&mod=mod525246&dir=ltr Biographia apud situm interretialem Dietae Foederalis Germaniae]
* [https://www.afd.de/dr-alexander-gauland/ Pagina Alexandri Gauland apud factionem AfD]
 
{{Lifetime|1941||Gauland, Alexander}}