Quantum redactiones paginae "Pyramus et Thisbe" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Secundum eam narrationem [[Pyramus]] iuvenis et Thisbe puella in urbe [[Babylon]] olim viventes se amabant. Adulescentes, quoniam patres amorem eorum vetuerunt, communicare potuerunt rima tenui, quae inerat in pariete domus communis utrique. Quare se noctu apud arborem quandam extra moenia conventuros iuraverunt.
 
Postquam Thisbe prima ad locum pervenit, appropinquavit leaena, cuius os sanguine bovis manabat. Thisbe leaena veste sua scindente et deinde in silvas redeunte effugit. Paulo post quam leaena abscessit advenit ad eundem locum Pyramus, qui, ut primum vestigia leaenae atque vestem ThisbaeThisbes sanguine tinctam vidit, Thisben mortuam esse putavit et confestim se gladio transegit.
 
Tunc Thisbe arboris pomis candidis in colorem rubrum sanguine Pyrami mutatis rediit. Pyramo mortuo viso gemuit et vovit se morientem illum secuturam esse. Se in gladium cecidit, arboris autem poma mutaverunt in colorem nigrum. Deis et patribus fato amantium commotis et color niger in moris permanebat et una in urna requieverunt reliquia amantium. Arbor hodie [[morus nigra]] appellatur.