Quantum redactiones paginae "Gnaeus Domitius Calvinus" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
 
== In bello civili ==
Bello civili ad Caesarianos transfugit : cum duabus [[legio]]nibus Caesar eum adversus [[Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica|Scipionem]] in [[Macedonia]]m misit, quam [[provincia]]m sibi favere compertum habebat. Ibi Domitius parvis tantum proeliis a [[Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica|Scipione]], duce [[Pompeius|Pompeiano]], lacessitus est. Ante [[Pharsalus|Pharsalicam]] vero pugnam copias suas cum Caesaris exercitu coniunxit, in quo proelio mediae aciei praefuit<ref>*[[Plutarchus]], ''Pompeius'' 69 et ''Caesar'' 44.</ref>. Post victoriam, dum in [[Aegyptus|Aegyptum]] [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeium]] persequitur, Caesar Domitium Asiae Romanae praefecit; ubi, postquam duas legiones ex tribus quas acceperat [[Alexandria Magna|Alexandriam]] Caesari subsidio misit, a [[Pharnaces|Pharnace]], filio [[Mithridates|Mithridatis]] atque rege [[Pontus(regnum)|Ponti]], Calvinus magnam cladem apud Nicopolim in [[Armenia]] minore accepit mense decembri anni [[48 a.C.n.]] Remansit tamen in provincia Asia, quo Caesar ei succurrit atque [[Pharnaces|Pharnacem]] apud [[Zela]]m omnino debellavit ("Veni, vidi, vici"). Anno [[46 a.C.n.|46]] Caesari in Africo bello quoque adstitit atque Thysdram cum duabus legionibus cepit. [[45 a.C.n.|Anno sequenti]] Romam reversus [[pontifex]] factus est. Ipso autem die quo occisus est Caesar in domo Calvini cum Spurinna haruspice officii causa mane moratus est.
 
Post necem dictatoris [[Octavianus|Octaviano]] favit. Itaque anno [[42 a.C.n.]], dum [[Octavianus]] et [[Marcus Antonius]] bellum adversus [[Marcus Iunius Brutus|Brutum]] Cassiumque in Graecia gerunt, [[Brundisium|Brundisii]] remansit unde subsidia trans mare [[Hadriaticum]] tramittere debuit quidem, sed a [[Lucius Staius Murcus|Lucio Staio Murco]] ac [[Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 32 a.C.n.)|Gnaeo Domitio Ahenobarbo]] victus, duas legiones onenariis navibus vectas paene omnino amisit nec auxilium imperatoribus suis ferre potuit<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC IV,479-488.</ref>. Nihilominus post victoriam partium anno [[40 a.C.n.|40]] [[consul]] iterum cum [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollione]] factus est.