Quantum redactiones paginae "Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 24:
* De [[grammatica]] quoque et ratione scribendi nonnulla, fortasse etiam commentarios ad [[Vergilius|Vergilii]] opera (si de hoc Asinio agitur, dubitant enim periti homines). Genus certe dicendi ipsius Pollionis a [[Lucius Annaeus Seneca minor|Seneca]] "salebrosum et exsiliens" dicitur : nihilominus ei secundum locum post [[Cicero]]nem et ante [[Titus Livius|Titum Livium]] tribuit.
 
Pollionis iudicia acerba de ceteris auctoribus memoriae tradita sunt. [[Cicero]]nis praesertim gloriam odio suo persecutus est : itaque "infestissimus famae [[Cicero]]nis" a Seneca patre iure dictus est. Apud [[Titus Livius|Titum Livium]] "[[Patavinitas|Patavinitatem]]" (nam [[Patavium (urbs)|Patavii]] natus erat) reprehendebat, apud [[Sallustius|Sallustium]] verborum obsoletorum atque exquisitorum adfectationem. [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] saepe non vera in Commentariis scripsisse adfirmabat (quod quidem iudicium aequum hodie videri potest). Exempli gtatia cum Caesar Pompeianorum quindecim milia [[PharsaliaProelium Pharsalicum|pugna Pharsalica]] perisse scripsisset<ref>''[[De bello civili|Bell. civ.]]'' III.99</ref>, Asinius sex milia tantum eorum fuisse adseverabat<ref>[[Plutarchus|Plut.]], ''Pompeius'' 72</ref>. Aetas iniurias Pollionis vindicavit : nam scriptores ab eo reprehensos hodieque legere possumus, quae ipse scripsit deperdita sunt.
 
== Notae ==