Quantum redactiones paginae "Fridericus Nietzsche" differant

Content deleted Content added
m migrare melius absolute (sine objecto) adhibetur
m +Cat (1K, 10K)
Linea 10:
Scripsit aliquot [[liber (litterae)|libros]] potentissimos qui totum saeculum et expresserunt et affecerunt. Carmina quoque philosophica nonnulla composuit quae ad caput et caudam operum ''[[Die fröhliche Wissenschaft|Ars iucunda]]'' ac ''[[Jenseits von Gut und Böse|Ultra bonum malumque]]'' adponuntur. Notissimum est opus suum ''[[Also sprach Zarathustra|Sic dixit Zoroaster]]'' in quo sententias suas [[poesis|poetica]] lingua docet. Nietzsche est maxime insignis auctor sententiarum brevium et gravium, verbi causa, "[[Deus mortuus est]]."
 
Inimicus [[Christianitas|Christanitati]] fuit et "[[superhomo|superhominem]]" postulavit (vide etiam [[Homo dominus]]). Et contra [[Nihilismusnihilismus|nihilismum]] "amorem [[fors|fati]]" proposuit, id est, suae vitae in omnibus particulis affirmationem .
 
Anno [[1889]] cum [[Augusta Taurinorum|Augustae Taurinorum]] in [[urbs|urbe]] [[Italia|Italica]] esset, [[insania|vesanus]] factus est, et postea sub cura [[mater|matris]] [[soror]]isque usque ad mortem anno [[1900]] iacebat.
 
== Cogitata philosophica ==
In [[omnia|rerum natura]], certamen profundum inter [[vis|vires]] [[Apollo|Apollinis]] [[Bacchus|Bacchique]] vidit. Apollo ei [[lex|legem]] et frenum, rationem et ordinem et contemplationem significavit, Bacchus autem [[natura]]m profundissimam et intimam humanam, id est vim [[vegetabilia|vegetabilem]], suae potentiae maximae appetentissimam etiam usque ad exitium suum. Nietzsche defectum impulsus Bacchici in [[humanitas|humanitate]] [[Europa]]e per saecula recentia amariter lamentavit et deploravit. [[Christianitas|Christianitatem]] culpavit quod [[deus|deos]] [[antiquitas|antiquos]] necavit, serius tamen querebatur "Deus mortuus est, et eum necavimus." Sed vim vitalem [[Socrates]] ipse iam delere coeperat quod vires rationales (et sic regnum Apollonis) coluerat.
 
== Opera ==
Linea 96:
[[Categoria:Atheistae Germaniae]]
[[Categoria:Auctores Theodisci]]
[[Categoria:Deterministae]]
[[Categoria:Existentialistae]]
[[Categoria:Fridericus Nietzsche|!]]