Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

== De operibus historicis==
[[Fasciculus:Alexander severus.jpg|thumb|Imperator Alexander Severus qui Dionem ab inimicis tuebatur atque sibi collegam ad consulatum ordinarium designavit.]]
Anno [[193]] Dio opusculum conscripsit de somniis ceterisque auspiciisominibus quae imperium [[Septimius Severus|Septimio Severo]] (hoc ipso anno imperator a militibus conclamatus erat) praenuntiaverant atque Augusto novo dicavit :
* ''[[De ominibus et signis fortunam Septimii Severi indicantibus libellus]]'' (deperditus)<ref>Cassius Dio, ''Historia Romana'' 73.23, cf. 75.3.</ref>
Cum libellus gratus fuisset postea ei placuit bella civilia quae secuta sunt narrare, quod inceptum a Septimio comprobatum. Tum Fortuna in quodam somnio visa est eum hortari ut historiae scribendae vacaret ; hoc somnio monitus res belli domique a Romanis gestas [[AUC|ab Urbe condita]] usque ad annum [[229]] octoginta libris scribere coepit, quibus priores libellos ad tempora sua insereret ; id opus circa annum [[200]] coepit (ut ipse asseverat) atque per reliquam vitam ei operam dare non desiit<ref>Cassius Dio, ''[[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]]'' 73.23.</ref> :