Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

 
==De gente==
Aliquatenus cum claro oratore [[Dio Cocceianus|Dione Chrysostomo]], qui et ipse ex Bithynia Romam venerat, cognatus fuisse creditur. Pater eius Cassius Apronianus proconsul [[Cilicia|Ciliciae]]<ref>Dio Cassius libro 69 = [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 242 et libro 73(7) = [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 271.</ref> et legatus Augusti pro praetore in [[Dalmatia (provincia Romana)|Dalmatia]] fuit, de quo ex ipsis scriptis filii certiores facti sumus. Filius aut nepos eius [[Cassius Dio (consul 291)|Cassius Dio]] annianno [[291]] consul ordinarius et postea [[praefectus urbi Romae]] fuit. Nicaensis natu quidem erat sed veram patriam sibi Romam esse arbitrabatur et cum de senatu Romano loquebatur "nos" dicebat. Quin etiam villam ad [[Capua (urbs antiqua)|Capuam]] possidebat quo ab urbanis negotiis historiae conscribendae causa secedere solebat. Post secundum consulatum tandem missionem ab Alexandro Severo quia pedibus aeger erat impetravit et Nicaeam rediit ubi reliquam vitam in studiosa pace degit<ref>Xiphilinus 357.</ref>
 
== De cursu honorum ==