Quantum redactiones paginae "Servius Sulpicius Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 23:
At [[Cicero]], etsi Servi Sulpici amicus, cum videret Rempublicam Romanam coniuratione [[Catilina]]e in discrimine maximo esse nec duobus iustis consulibus carere oportere, Licinium Murenam defendere constituit, ne mali cives in desertam Rempublicam impetum facerent: nam eo ipso anno, [[63 a.C.n.|Cicerone consule]], [[Catilina]] et ipse consulatum frustra petiverat. Oratio ''Pro Murena'' hodieque extat ac summa delectatione legitur. Qua occasione ars oratoria scientiam iuris vicit: nam, [[Cicero]]nis gratia, utilitas publica ius, aequitatem et iustitiam superavit. Murena enim, quamquam lege de ambitu culpa non vacabat, absolutus est ac comitia eius rata fuere.
 
Anno [[52 a.C.n.]] mense intercalari, cum comitia [[consul]]aria ob seditiones nondum peragi potuissent, Servius Sulpicius, ut [[interrex]], [[Pompeius|Pompeium]] consulem sine collega creavit ex senatus voluntate<ref>[[Plutarchus|Plut.]], ''Pompeius'' 54</ref>.
 
Itaque anno [[51 a.C.n.|51]] demum Servius Sulpicius fuit [[consul]]. Eo anno, [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompei]] partibus favit ; nihilominus de [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] bene meritus est, dum collegae Marcello resistit, qui leges adversus Caesarem ferre conabatur<ref>[[Dio Cassius]] 40.58-59.</ref>.