Quantum redactiones paginae "54 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 5:
* [[Lucius Domitius Ahenobarbus (consul 54 a.C.n.)|Lucio Domitio]] [[Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)|Appio Claudio]] consulibus [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]], filia [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] et uxor [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompei]], quae primi [[triumviratus]] pignus fuerat, interiit.
* Comitia consularia magnum flagitium viderunt : nam ambo consules pactionem iniere cum duobus ex candidatis. Omnes candidati ambitus apud iudices postulabantur nec comitia consularia ante finem anni fieri potuerunt.
* [[Gaius Iulius Caesar]] iterum in [[Britannia]]m transiit, ubi Cassivellaunum vicit et tributum insulae imposuisse sese iactavit. Sed postquam abiit Britannia rursus libera fuit.
* In [[Gallia]] initio hiemis Eburones hiberna in sua civitate posita [[Ambiorix|Ambiorige]] duce adorti sunt : XV cohortes cum legatis Quinto Titurio Sabino et Lucio Aurunculeio Cotta occiderunt. Eodem tempore Nervii quoque hiberna Romana et [[Quintus Tullius Cicero|Quintum Tullium Ciceronem]] legatum obsederunt : difficile demum repulsi sunt. Quae clades et tot militum interitus Caesarem vehementer adfecit.