Quantum redactiones paginae "Marcus Iunius Brutus (tribunus plebis)" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
*Post [[Sylla|Syllanam]] victoriam (82 a.C.n.) factionis popularis rebus consulere non destitit. Itaque anno [[77 a.C.n.]] ineunte [[Marcus Aemilius Lepidus (consul 78 a.C.n.)|Lepidus]] [[proconsul]] eum in seditione socium habuit et terga cum exercitu tuentem in [[Gallia Cisalpina|Gallia Cisalpina]] reliquit dum ipse ex [[Etruria]] copias Romam ducit adversus senatores qui [[Senatus consultum ultimum|senatum consultum ultimum]] edixerant. Mox Lepido fugato Pompeius contra Brutum contendit atque eum [[Mutina|Mutinae]] obsedit. Cum milites ad Pompeium transfugerent Brutus sese in fidem victoris dedit et in Galliam abiit ubi iussu Pompei necatus est.
 
Quae caedes apud multos Pompeio opprobrio fuit<ref>[[Plutarchus]], ''Pompeius'' 4. Sallustius (pseudo?), ''Ep. ad Caesarem'' I,4,1.</ref>. Cur enim Brutum deditum sustulit ? Fortasse quia ita senatus consultum ultimum interpretabatur. Fortasse etiam quia [[Sulla|Sullanus]] dux ita agere instigante dictatore consuerat : iam enim [[Gnaeus Papirius Carbo|Papirium Carbonem]] in [[Sicilia (provincia Romana)|Sicilia]] et Domitium Ahenobarbum in [[Africa (provincia Romana)|Africa]], popularium duces, simili modo necari iusserat. Postea quoque Perpernam in Hispania captivum anno [[72 a.C.n.]] interfecit.
 
==Fontes==