Quantum redactiones paginae "Marcus Iunius Brutus (tribunus plebis)" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
==De cursu honorum==
*[[83 a.C.n.]] tribunus plebis<ref>[[Cicero]], ''Pro Quinctio'' 20-21.</ref> coloniam [[Capua (urbs antiqua)|Capuam]] deduxit<ref>[[Cicero]], ''De lege agraria'' ii. 89-92 et 98. Paulus Harvey, "Cicero, Consius, and Capua : II. Cicero and M. Brutus' Colony", ''Athenaeum'', 1982(70) : 145-170.</ref>.
*Anno [[77 a.C.n.]] ineunte [[Marcus Aemilius Lepidus (consul 78 a.C.n.)|Lepidus]] [[proconsul]] [[Gallia Cisalpina|Galliae Cisalpinae]] provinciam suam cum exercitu Bruto, legato suo, tradidit dum ipse copias Romam ducit adversus senatores qui [[Senatus consultum ultimum|senatum consultum ultimum]] edixerant. Mox Lepido fugato Pompeius contra Brutum contendit atque eum [[Mutina|Mutinae]] obsedit. Cum milites ad Pompeium transfugerent Brutus sese in fidem victoris dedit et in Galliam abiit ubi iussu Pompei necatus est.
 
Quae caedes apud multos Pompeio opprobrio fuit<ref>[[Plutarchus]], ''Pompeius'' 4.</ref>. Cur enim Brutum deditum sustulit ? Fortasse quia ita senatus consultum ultimum interpretabatur. Fortasse etiam quia [[Sulla|Sullanus]] dux ita agere instigante dictatore consuerat : iam enim [[Gnaeus Papirius Carbo|Papirium Carbonem]] in [[Sicilia (provincia Romana)|Sicilia]] et Domitium Ahenobarbum in [[Africa (provincia Romana)|Africa]], popularium duces, simili modo necari iusserat. Postea quoque Perpernam in Hispania captivum anno [[72 a.C.n.]] interfecit.