Quantum redactiones paginae "Remigius Mathis" differant

Content deleted Content added
honor novus
Linea 5:
Sodalitati Wikimédia-France quae ad opus vicipaedianum fovendum in Francia instituta est ab anno 2011 ad annum 2014 praefuit. Itaque mense Aprili 2013, agentes in publicae securitatis munimine reum de militaris secretae rei traditione facturum esse ei minaverunt, propter quod de hertzianarum undarum emittore in [[Mons Forensis|Monte Forensi]] sito Francogallicam paginam delere coactus est. Postea tamen istam Vicipaediae deminutionem universis notam fecit et, cunctis indignantibus ac nonnullis irridentibus, pagina restituta est. Itaque, mense Augusto 2013, ob id impavidum erga scribendi libertatem studium "Vicipaedianus anni" honoratus est.
 
Anno 2014 eques artium litterarumque a [[Aurelia Filippetti|culturae ministra]] factus est. Anno 2017 palmas academicas ab educationis ministro accepit.
 
== Bibliographia ==