Quantum redactiones paginae "Marcus Iunius Brutus" differant

Content deleted Content added
m bot: fix image syntax; mutationes minores
No edit summary
Linea 3:
'''Marcus Iunius Brutus Caepio''' anno [[85 a.C.n.]] natus et anno [[42 a.C.n.]] mortuus est. [[Senator]] Romanus et tyrannicida [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulii Caesaris]] fuit.
 
Pater eius, qui etiam nomen "[[Marcus Iunius Brutus (tribunus plebis)|M. Iunius Brutus]]" tulit, [[tribunus plebis]] fuerat : socius [[Marcus Aemilius Lepidus (consul 78 a.C.n.)|Marci Aemilii Lepidi]] in seditione adversus leges Syllanas facta et anno [[77 a.C.n.]] a Pompeio [[Mutina|Mutinae]] obsessus in fidem victoris sese tradidit. Nihilominus Pompeius eum in [[Gallia Cisalpina]] sine iudicio necari iussit<ref>[[Plutarchus]], ''Pompeius'' 16. [[Orosius]] V.22.17.</ref>. Mater eius nomine [[Servilia]] soror [[Marcus Porcius Cato Minor|M. Catonis Uticensis]] erat. Avunculus eius [[Quintus Servilius Caepio (proconsul 90 a.C.n.)|Q. Servilius Caepio]] eum adoptavit et Brutus [[cognomen]] ''Caepio'' nomini suo adiunxit.
 
Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti [[optimates|optimatum]] adfuit. Secundo bello civili [[Gnaeus Pompeius|Gnaeo Pompeio]] contra Caesarem, qui [[Rubico]]nem transgresserat, se adiunxit et pugnae prope [[Pharsalus|Pharsalum]] interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno [[46 a.C.n.]] Brutus [[Gallia]]m gubernavit et [[praetor]] creatus est anno [[45 a.C.n.]]