Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== De cursu honorum ==
[[Commodus|Commodo]] regnante [[senator]] factus esse putatur quia ab illo tempore sese ocularem testem Romanarum rerum gestarum esse adfirmat<ref>LXXIII.4 et 7 et 18 = [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 269 et 271 et 278.</ref>. A [[Pertinax|Pertinace]] praetor designatus<ref>74.12 = [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 289.</ref>, praeturam [[Septimius Severus|Septimio Severo]] iam regnante<ref>''[[Historia Romana (Dio)|Hist. Rom]]'' LXXIII.12.</ref> gessit (194) cui primum librum suum de ominibus imperii dedicavit. Non tamen multos honores ab eo vel a filio [[Caracalla]] impetravit. Interea per duos menses Didio Iuliano regnante in maximo metu vixerat quia saepe, cum adhuc privatus erat, adversus eum apud iudices alterius partis patronus egerat atque vitia moresque ei exprobrarat<ref>74.12</ref>. Circa annum 205 fortasse (vel potius circa 222/223 ut volunt hodie nonnulli eruditi ?) [[consul suffectus]] creatus est<ref>77.16 = Xiphilinus 325</ref>. Curator [[Pergamum|Pergami]] et [[Smyrna]]e a [[Macrinus|Macrino]] imperatore anno [[217]] factus est<ref>80.7.</ref>, tum ineunte regno [[Alexander Severus|Alexandri Severi]] proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africae]] (223/224) atque protinus legatus Augusti pro praetore [[Dalmatia (provincia Romana)|Dalmatiae]] et [[Pannonia Superior|Pannoniae Superioris]] (225-228)<ref>80.22 = Xiphilinus 356.</ref>. Disciplinam austeriorem restituendam existimabat ideoque a militibus apud [[Praetoriani|praetorianos]] accusatus periculum vitae adiit. At ipse imperator tum ei succurrit atque anno [[229]] consulem II ordinarium secum fecit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1014-1015</ref>. Etenim Alexandro Severo, miti principi, historicus noster gratus erat.
 
== De operibus historicis==