Quantum redactiones paginae "77 a.C.n." differant

 
== Eventa ==
*Ineunte anno novi consules nondum creati erant et [[interrex]] reipublicae praeerat. Marcus Aemilius Lepidus, [[proconsul]] Galliae (consul anno priore fuerat) quia acta Syllana rescindere volebat exercitum Romam duxit vi ut impetraret quae ei a senatu denegabantur. Tum [[senatus consultum ultimum]] adversus eum edictum est et ad [[Campus Martius|Campum Martium]] a proconsule [[Quintus Lutatius Catulus (consul 78 a.C.n.)|Quinto Lutatio Catulo]], qui anno priore eius collega in consulatu fuerat, victus Lepidus in [[Sardinia (provincia Romana)|Sardiniam]] fugit. Reliquos coniuratos in [[Gallia Cisalpina]] profligavit [[Pompeius]] in itinere dum in Hispaniam pergit bellum cum Perperna et [[Quintus Sertorius|Sertorio]] gesturus.
 
== Nati ==