Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

 
== De cursu honorum ==
[[Commodus|Commodo]] regnante [[senator]] factus esse putatur quia ab illo tempore sese ocularem testem Romanarum rerum gestarum esse adfirmat<ref>LXXIII.4 et 7 et 18 = [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 269 et 271 et 278.</ref>. A [[Pertinax|Pertinace]] praetor designatus<ref>74.12 = [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 289.</ref>, praeturam [[Septimius Severus|Septimio Severo]] iam regnante<ref>''[[Historia Romana (Dio)|Hist. Rom]]'' LXXIII.12.</ref> gessit (194) cui primum librum suum de ominibus imperii dedicavit. Non tamen multos honores ab eo vel a filio [[Caracalla]] impetravit. Interea per duos menses Didio Iuliano regnante in maximo metu vixerat quia saepe, cum adhuc privatus erat, adversus eum apud iudices alterius partis patronus egerat atque vitia moresque ei exprobrarat. Circa annum 205 fortasse (vel potius circa 222/223 ut volunt hodie nonnulli eruditi ?) [[consul suffectus]] creatus est<ref>77.16 = Xiphilinus 325</ref>. Curator [[Pergamum|Pergami]] et [[Smyrna]]e a [[Macrinus|Macrino]] imperatore anno [[217]] factus est<ref>80.7.</ref>, tum ineunte regno [[Alexander Severus|Alexandri Severi]] proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africae]] (223/224) atque protinus legatus Augusti pro praetore [[Dalmatia (provincia Romana)|Dalmatiae]] et [[Pannonia Superior|Pannoniae Superioris]] (225-228)<ref>80.22 = Xiphilinus 356.</ref>. Disciplinam austeriorem restituendam existimabat ideoque a militibus apud [[Praetoriani|praetorianos]] accusatus periculum vitae adiit. At ipse imperator tum ei succurrit atque anno [[229]] consulem II ordinarium secum fecit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1014-1015</ref>. Etenim Alexandro Severo, miti principi, historicus noster gratus erat.
 
== De operibus historicis==