Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Metellus Numidicus" differant
Content deleted Content added
Linea 7:
Anno [[117 a.C.n.|117]] aut [[116 a.C.n.]] ''IIIvir monetalis'' fuit, deinde anno [[112 a.C.n.|112]] aut antea [[praetor]], tum propraetor. Anno [[109 a.C.n.]] ipse consul fuit una cum [[Marcus Iunius Silanus (consul 109 a.C.n.)|Marco Iunio Silano]]. Consul et deinde proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africae]] [[Bellum|Bellum Iugurthinum]] gessit cum [[Iugurtha]] [[Numidia|Numidarum]] rege, qui a [[Micipsa]] adoptatus, duos eius filios, fratres suos, interfecerat, ut solus Numidiae imperio potiretur. Micipsa in amicitia societateque populi Romani semper permanserat. Postquam igitur [[Roma]]e cognitum est nefarium Iugurthae scelus; placuit illud ulcisci. Metellus cum exercitu in [[Africa (provincia Romana)|Africam]] navigavit, et cum hoste manus conseruit, qua in parte Iugurtha adfuit. Ibi aliquandiu certatum est, neque hic ullum boni ducis aut militis officium praetermisit. Ceteri vero eius milites primo congressu pulsi fugatique sunt; Iugurtha in [[oppidum]] munitum perfugit. Paucis post diebus, Metellus eum insecutus, iterum proelio fudit: Numidiam vastavit, urbes amplas et munitissimas cepit; quae victoria ei nomen Numidici fecit atque anno [[106 a.C.n.|106]] triumphavit, quamquam copias reliquerat, cum audivisset, [[Gaius Marius|Gaium Marium]] eius successorem electum esse<ref>[[Gaius Sallustius Crispus]], ''Bellum Iugurthinum'' 61-83; [[Plutarchus]], ''Marius'' 10,1</ref>.
Postea anno [[102 a.C.n.]] Quintus Metellus, nunc
Metelli filius precibus et lacrimis a populo impetravit ut pater anno [[99 a.C.n.]] ab exilio revocaretur. Forte ludos spectabat, cum ei redditae sunt litterae, quibus scriptum erat, maximo senatus et populi consensu, reditum illi in patriam datum esse. Nihil eo nuntio moveri visus est: non prius e [[theatrum|theatro]] abiit, quam spectaculum ederetur; non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte ostendit, sed summum gaudium intra se continuit, parique vultu in exilium abiit, et fuit restitutus; adeo moderatum inter secundas et adversas res gessit animum. Tantus vero ad eum advenientem concursus est factus, ut dies totus consumptus sit in gratulationibus illum ad portam urbis excipientium; inde in [[Capitolium]] ascendentem, et lares repetentem universa propemodum civitas deduxit.
|