Quantum redactiones paginae "Atropa belladonna" differant

Articulum elatavi.
(bella-donna --> belladonna)
(Articulum elatavi.)
{{latinitas|-2L}}
:''De '''genere''' plantarum eiusdem nominis vide: [[Solanum (genus)]]''
 
}}
 
'''Solanum''' est [[planta]] perennis familiae [[Solanaceae|Solanacearum]], cuius [[binomen|nomen scientificum binomiale]] (a [[L.|Carolo Linnaeo]] inventum) est '''''Atropa belladonna''''' (''bella donna'' [[Italiane]]: femina formosa).<ref>{{ITIS}}Furlenmeier, Martinus (1979): Wunderwelt der Heilpflanzen - ed. 2. Altavillae, Rheingauer Verlagsgesellschaft</ref> Solanum est indigenum in [[Europa]] media et meridiana, in [[Africa]] et [[Asia]]; nunc etiam in [[America septentrionalis|America septentrionali]] invenitur.
 
== Descriptio ==
Solanum in forma herbae crescit. Radix cylindrata et fortis caulem pilosum et diffusum 1.5 m altitudinis facit. Folia sunt elliptica aut ovis similia, acuta. Flores singulae ex pediculis pendent. Earum forma est similis duo centimetra longis campanis, qui foris colorem ianthinum, intus autem flavescentem monstrant. Fructus sunt sphaerici, magnitudine cerasorum, primum viridis, tunc nigri coloris, ex quibus succus ianthinus exprimi potest. Fructus continent multa semina ut renes formata.
Aestate praecipite in solano flores et fructus eodem tempore inveniuntur.
 
== Pharmacologia ==
Inter alia alcaloidea ut scopolaminum, hyoscyaminum imprimis atropinum producitur. Id a medicis ad pupillas oculorum elatandas, ad cor retardandum et contra varia venena datur.
 
== Historia ==
In antiquitate et Media Aevo haec planta ut venenum, ut aphrodisiacum et hallucinogenum
(cf. nomen eius [[Lingua Theodisca|Theodiscum]] [[:de:Tollkirsche|Tollkirsche]]) nota erat. Feminae succum fructorum ad buccas pallidas colorandas et ad pupillas amplificandas usas esse dicuntur. Inde nomen "bella donna" deducitur.
 
 
== Notae ==
3 926

recensiones