Quantum redactiones paginae "100 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 6:
== Eventa ==
* [[Tribunus plebis]] [[Lucius Appuleius Saturninus|Appuleius Saturninus]] legem agrariam tulit quae agros veteranis [[C. Marius|Gai Mari]] tum consulis sextum dividebat. [[Optimates]] legi frustra obstabant : [[Quintus Caecilius Metellus Numidicus|Quintus Metellus Numidicus]], eorum dux et Marii inimicus iam ex [[Iugurtha|Iugurthino]] bello, in verba legis iurare recusavit et [[Exsilium|exsilio]] poenam dedit. Quam ob rem seditiones et rixae multae Romae fuerunt. Autumno Saturninus tribunus plebis tertium in annum proximum factus est.
*Amicus quidam Saturnini, Glaucia nomine, tum [[praetor]] contempta lege quae intervallum esse inter praeturam et consulatum esse iubebat, consulatum petebat. Et Gaium Memmium competitorem eius a clientibus amborum virorum, Saturnini et Glauciae, [[Comitia|comitiorum]] die (109 decembris ?) interfectum esse manifestum fuit. Qui in [[Capitolium]] cum fautoribus fugerunt dum [[senatusconsultum ultimum]] adversus eos edicitur. Gaius Marius quamquam eorum opera ad leges optimatibus parum gratas ferendas saepe usus erat, tamen in tali rerum discrimine invitus eos obsedit atque deditos in fidem recepit et senatui tradidit. Nihilominus ab iratis senatoribus sine iudicio trucidati sunt.
 
== Nati ==