Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

 
===De institutorum studio===
[[Fasciculus:Pertinax Providentia Aureus.jpg|thumb|Pertinacis [[Aureus|aureus]] qui sextres menses tantum regnavit sed optimus imperator fuisse a Dione iudicabatur<ref>Libro 74.</ref> a quo praetor designatus est.]]
Non enim omni aetati aequaliter operam dedit : si quidem totum opus mille fere annos, res inter [[Aeneas|Aeneae]] adventum in Italiam et Romam conditam gestas ut praeteream, octoginta libris comprehendit, id est circiter duodeviginti annos per librum, sunt duo libri, liber XLIV de Caesare a coniuratis Idibus Martiis occiso et liber LII de reipublicae forma post Octaviani reditum potissimum eligenda, qui paucos menses tantum continent. Quin etiam inter librum XLI (bellum civile anno [[49 a.C.n.]] incipiens) et librum LII ([[29 a.C.n.]]), duodecim libris viginti anni insunt, id est minus quam duo anni per librum. Item quatuor libris XLIV-XLVII insunt modo tres anni (44-42 a.C.n. usque ad [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippense proelium]]). Contra in primis triginta quinque libris hodie deperditis inerant circiter 700 anni, quod efficit viginti annos per librum. Et a libro LIII usque ad ultimum librum LXXX sunt circiter 260 anni (28 a.C.n.-229), id est paulo minus quam decem anni per librum. Unde perspicuum est velut columen totius operis fuisse libertatem paulatim sese corrumpentem ac postremo in monarchiam mutatam necnon commoda monarchiae cum democratia<ref>Nobis respublica Romana oligarchia potius quam democratia fuisse videtur, sed Dio aliter sentiebat.</ref> comparata.